Skip to the text

Capitulum 3

Responsio de instabilitate animæ.

COMPUTATIO seu diuturnitas temporis habitatioque deserti, ex quibus conjicis debuisse nos consequi perfectionem hominis interioris, hoc solum contulit nobis, ut disceremus quid esse non valeamus, non tamen fecit nos esse quales esse optamus. Non enim videmus nos assecutos fixam stabilitatem desideratæ puritatis, aut robur aliquod firmitatis, aut lumen scientiæ, sed solum augmenta confusionis atque pudoris. Quum enim studium omnium artium ad hoc exerceatur quotidie, ut a trepidis rudimentis ad certam notitiam stabilemque peritiam crescens, incipiat nosse quæ ante ambigue noverat, aut penitus ignorabat, firmoque gradu procedens, versetur in qualitate artis illius perfecte et sine ulla difficultate; econtrario ego in studio puritatis hujus laborans, id solum me profecisse reperio, ut sciam quid esse non possim. Ex quo sentio aliud nihil mihi conferri quam luctum, cum tanta cordis contritione ut nunquam desit materia seu ratio lacrimarum, nec tamen talis esse desinam qualis esse non debeo. Ideoque quid prodest didicisse quod summum est, si cognitum nequeat obtineri ? Nempe quum senserimus directionem cordis nostri tendere ad puritatem intentam, mens inde insensibiliter revoluta, vehementiori prolabitur impetu ad evagationes priores; sicque quotidianis intra se compugnationibus occupata, incessanter abducitur captivitatibus aversionibusque innumeris, ut desiderata emendatio quasi desperetur a nobis. Per singula namque momenta lubricis discursibus evagatur. Quumque revocatur ad Dei timorem contemplationemve spiritualem, rursus celerius distrahitur, priusquam in illis firmetur; et dum quasi expergefacti senserimus cor nostrum ab intentione proposita evagari, reducentesque illud ad contemplationem unde corruerat, voluerimus illud munditiæ colligare ac Deo unire tenacissima intentione tanquam vinculo quodam, in ipso conatu nostro deficimus, et citius quam anguilla elabitur puritas ipsa ab anima nostra. Ob quam rem æstuantes seu insudantes talibus custoditionibus quotidianis, nec tamen cernentes aliquod robur stabilitatis ex ipsis nostro animo accessisse, desperatione fracti, ad hanc opinionem deducimur, ut credamus has evagationes inesse generi humano vitio naturæ, et non nostro.

Chapter 132 of 499