Capitulum 14
Objectio, an dæmones credi debeant cogitationes inspicere hominum.
GERMANUS : Ex hac ratione ac doctrina sequi videtur quod spiritus immundi non possint cogitationes hominum intueri aut scire, quod æstimare reputamus valde absurdum, quum dicat Scriptura : Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te ;1 et iterum : Quum diabolus misisset in cor Judæ Simonis Iscariotæ ut traderet Dominum.2 Quomodo ergo credendi sunt nostras cogitationes non noscere, quarum maximam partem sciunt oriri ex sua immissione et instigatione ?
Footnotes
Chapter 143 of 499