Skip to the text

Capitulum 20

Quod dæmones non sint ejusdem fortitudinis.

ILLUD quoque nequaquam ignorare debemus, quod spiritus isti maligni non sunt omnes æque crudeles, nec sunt ejusdem affectionis in speciali: imo nec ejusdem fortitudinis, aut æqualis malitiæ. Hinc incipientes et infirmi a spiritibus infirmioribus impugnantur; quibus devictis, gradatim a robustioribus tentantur spiritibus. Difficultas namque impugnationis augetur juxta mensuram profectus viriumque tentati. Nullo etenim modo posset quis virtuosus sufferre nequitiam tantorum ac talium hostium, aut insidiis eorum occurrere, vel sustinere crudelitatem atque versutiam eorumdem, nisi Christus clementissimus colluctator certamini præsidens, ponderaret hominum vires, et immoderatos dæmonum incursus repelleret ac frenaret, faciens cum tentatione proventum ut sustinere possimus.1

Footnotes

  1. I Cor. x, 13. ↩

Chapter 149 of 499