Skip to the text

Capitulum 15

Responsio, quid possint dæmones in cogitationibus hominum, quidve non possint.

SERENUS : Nulli dubium est quin dæmones possint cognoscere qualitates cogitationum nostrarum per sensibilia quædam signa forinsecus, utpote per nostras dispositiones, et per verba ac opera in quibus prospexerint nos abundantius occupari et affici. Porro illas quæ nondum prodierunt de intus, videre non possunt. Deprehendunt quoque et noscunt cogitationes hominum quas ingerunt eis, et sciunt qualiter suscipiantur aut refutentur : non per naturam ipsius animæ, aut per interiorem ipsius motum quasi in medullis seu intimis ejus latentem; sed ex signis et factis ac motibus hominis exterioris, utpote quum suggesserint monacho gulam, cognoscunt eum consentire suggestioni gulosæ, si viderint eum curiosius erigere oculum ad fenestram aut solem, aut sollicitius de hora inquirere. Si tentationem fornicationis ingesserint, sentiunt eum æquanimiter telum libidinis suscepisse, si viderint eum corpore stimulatum, aut certe non suspirasse, sicut oportuit, contra cogitationes immundas atque lasciviam; sicque intelligunt jaculum libidinis fuisse defixum in penetralibus animæ. Conformiter si tentaverint aliquem de tristitia, ira, furore, aut simili passione, agnoscunt gestu corporali atque sensibili motione an tentationes hujusmodi acceptentur: ut quum viderint eum quem tentant, silenter infremuisse, aut cum indignatione suspirasse, aut vultu mutatum per colorem sive ruborem; sicque subtiliter deprehendunt cui vitio unusquisque sit deditus. Certa etenim ratione cognoscunt, unumquemque nostrum delectari vitio illo ad cujus suggestionem viderint ab eo mox præstitam esse convenientiam seu consensum quodam motu nutuve corporis. Nec mirum quod spiritus illi hæc taliter deprehendant, quum et viri prudentes ita de interioribus animæ sumant notitiam, sic quod statum hominis interioris cognoscunt per figuram et vultum ac qualitatem exteriorem. Quanto igitur certius possunt hæc a spiritibus illis cognosci, qui quum sint spiritualis naturæ, multo subtiliores et sagaciores exstant hominibus?

Chapter 144 of 499