Skip to the text

Capitulum 21

Quod dæmones cum hominibus non sine suo labore confligant.

DENIQUE credimus dæmones non sine suo labore impugnationem hanc facere. Habent namque in suo conflictu formidinem et mœrorem, maxime quando certant contra adversarios validiores, id est contra viros perfectos et sanctos. Alioquin data esset eis secura et simplex deceptio sive dejectio hominum, non conflictus aut colluctatio contra eos. Nec aliter verificaretur illud Apostoli: Non est nobis colluctatio adversus carnem, etc.; nec illud quod denuo idem testatur: Sic pugno non quasi aerem verberans; item, Bonum agonem certavi. Etenim ubi agon, certamen seu pugna, oportet utramque partem sudore, labore et sollicitudine affici, et similiter ex sua dejectione confundi atque dolere, aut ex suo triumpho gaudere. At ubi unus cum sudore resistit, alius vero cum securitate et otio dejicit et affligit, et in dejiciendo hostem utitur sola voluntate pro viribus, non pugna aut colluctatio est dicenda, sed irrationabilis et iniqua oppressio. Sed laborant plane et ipsi impugnantes genus humanum, et desudant ut valeant desideratam obtinere victoriam contra tentatos; et retorquetur in eos illa confusio quando vincuntur, quam nos incurrimus quando superamur ab eis, de qua fertur: Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos; et, Convertetur dolor ejus in caput ejus;12 et, Veniat illi laqueus quem ignorat, etc.;3 quem laqueum parat hominibus ad fallendum. Dolent ergo et ipsi non minus quam nos quando vincuntur, et sicut elidunt nos, sic eliduntur a nobis, et victi non sine confusione discedunt.

Præterea ille qui sanos habuit oculos cordis, videns has ruinas et pugnas, intuensque quod dæmones de hominum casu jugiter gaudeant, et formidans ne et de sua ruina aliquando gloriarentur, oravit:4 Illumina, Domine, oculos meos, ne unquam obdormiam in morte, etc.; et rursus: Deus meus, ne supergaudeant mihi, ne dicant in cordibus suis, Euge, euge animæ, etc.567 Insidiatur enim in occulto, sicut leo in spelunca sua. Quum vero non potuerint nos cum omni suo conatu decipere, erubescunt de cassatione sui laboris, et impletur in eis quod scriptum est:8 Confundantur et erubescant qui quærunt animam meam, etc. Propheta quoque Jeremias: Confundantur, inquit, illi, et non confundar ego, etc., et duplici contritione contere eos. Nulli quippe est dubium quin duplici contritione conterantur, quando a nobis fuerint superati: primo de hoc, quod quum homines pro sanctitate laborant, ipsi sanctitatem habentes perdiderunt eamdem, et causa fuerunt perditionis humanæ; secundo de hoc, quod quum sint spirituales substantiæ, a terrenis et fragilibus vincuntur. Unde unusquisque sanctorum intuens ruinas has hostium propriumque triumphum, cum gaudio clamat:9 Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, etc. Contra quos orat etiam idem Propheta: Judica, Domine, nocentes me, etc. Quos quum vicerimus, exstinctis et reformatis passionibus universis, merebimur illam benedictionis vocem audire: Exaltetur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui peribunt.

Insuper nisi hæc omnia atque similia quæ in Scripturis sanctis legimus et cantamus, scripta esse intelligamus contra istos invisibiles hostes die ac nocte nobis insidiantes, consequemur ex eis non solum nullam ædificationem patientiæ ac mititatis, sed affectum duritiæ, perfectioni evangelicæ contrarium. Docebimur enim non solum non orare pro inimicis nostris nec diligere eos, sed etiam eos implacabiliter detestari, odire, maledicere, et contra eos orare. Sed impium est ac profanum putare quod viri sancti et amici Dei tali spiritu sint ista locuti, quibus ante Christi adventum idcirco non est lex posita, quoniam transcendentes mandata legis, maluerunt evangelicis obedire præceptis, et prævenientes dispensationem temporis, intenti fuerunt apostolicæ perfectioni.

Footnotes

  1. Ps. vii, 17. ↩

  2. Ps. cxxxix, 10. ↩

  3. Ps. xxxiv, 8. ↩

  4. Ps. xii, 4. ↩

  5. Ps. xxxiv, 19, 25. ↩

  6. Ps. x, 9, sec. ↩

  7. Hebr. ↩

  8. Ps. xxxix, 15. ↩

  9. Ps. xvii, 38. ↩

Chapter 150 of 499