Capitulum 7
Interrogatio de mobilitate animæ, et impugnatione cœlestium nequitiarum.
GERMANUS: Instabilitas hæc mentis posset fortassis aliqualiter reprimi, nisi tot adversarii circumvallantes indesinenter impellerent eam ad ea quæ non vult: imo et illuc quo rapit eam naturæ suæ mobilitas. Et quia tam innumerabiles tamque potentes atque terribiles inimici mentem sic agitant, crederemus impossibile esse hominem fragilem illis resistere, nisi ad oppositum animaremur tuis sententiis tanquam cœlestibus quibusdam oraculis.
Chapter 136 of 499