Skip to the text

Capitulum 26

De nece Prophetæ seducti, et infirmitate abbatis Pauli quam pro sua emendatione promeruit.

DENIQUE istud evidenter monstratum est in illo Propheta ac homine Dei, qui pro culpa unius inobedientiæ, quam tamen non incurrit ex industria aut vitio propriæ voluntatis, sed ex circumventione alterius, occisus est statim a leone, ut legitur tertio Regum: Vir Dei est qui inobediens fuit ori Domini, et tradidit eum Dominus leoni, et confregit eum, juxta verbum Domini quod locutus est.12 In quo facto parsimonia seu continentia leonis ostendit solutionem atque punitionem delicti mox facti et erroris incauti, merita quoque justitiæ ejusdem Prophetæ, pro quibus Dominus tradidit suum Prophetam temporaliter vexatori: quoniam voracissima bestia leo nil audebat gustare de cadavere sibi tradito ad necandum.

Insuper satis aperta probatio evidensque exemplum hujus rei apparuit in abbate Paulo, et Moyse, qui habitavit in loco solitudinis hujus, nomine Calamus. Nam Paulus commoratus est in eremo prope urbem nomine Panephysim, quæ civitas facta est solitudo ex inundatione aquæ salsissimæ quæ de stagnis pulsa et adjacentibus terris superfusa quoties flaverit ventus aquilonis, sic omnem illam operuit regionem ut faciat vicos antiquos, ex hac ipsa causa omni habitatore olim desertos, apparere ut insulas.3 Hic itaque abbas Paulus ad tantam profecerat cordis puritatem quiete deserti atque silentio, ut non solum abhorreret adspicere vultum femineum, sed vestimenta quoque feminea. Quumque mulier casualiter obviasset ei pergenti cum abbate Arthebio, ejusdem solitudinis incola, ad cellam senioris cujusdam, cum tanta fuga recurrit ad monasterium suum, indignatus ex mulieris occursu, et prætermittens officium piæ visitationis ad quod arripuit iter, cum quanta fuga nullus aufugeret a facie leonis immanissimive draconis; ita ut nec flecteretur clamore ac precibus præfati abbatis eum revocantis, quatenus pariter irent ad visitandum senem juxta propositum. Quod licet abbas Paulus fecit zelo castitatis ac puritatis, tamen quia præsumptum est non secundum veram discretionem, sed modum discretionis et observantiam disciplinæ excessit (quia putavit non solum exsecrandam esse familiaritatem feminarum, quæ vere est noxia, sed et figuram sexus illius), hinc confestim correptus est tali percussione, ut totum corpus ejus paralyticum fieret, nec aliquod membrum ejus suum posset explere officium.4 Siquidem non solum manus ejus ac pedes amiserunt proprios actus, sed et lingua loquelam et aures perdiderunt auditum, ut nihil amplius remaneret in illo quam solum immobilis insensibilisque figura. Qui devenit ad hoc, quod diligentia virorum non potuit deservire infirmitatibus ejus, sed feminæ tantum.5 Nam delatus est ad virginum sacrarum cœnobium, et ministerio feminarum ingerebantur ei cibus ac potus, quos nec signo poterat postulare; sicque quasi per quatuor annos ministraverunt ei feminæ ad omnes necessitates naturæ explendas, usque ad terminum vitæ suæ. Qui quum tanta esset oppressus debilitate membrorum, ut nullum membrum retineret in eo motum sensibilem ac vivacem, nihilo minus tanta gratia virtutum profluxit ex eo, ut quum infirmi ungerentur oleo quod tetigerat corpus vel potius cadaver ipsius, confestim ab omni sanarentur languore; ita ut ex hac infirmitate Pauli innotesceret etiam infidelibus evidenter quod infirmitas tanta esset Paulo abbati collata ex dispensatione atque amore Dei, quod item gratia sanitatum tam grandis præstaretur in testimonium puritatis ipsius et pro manifestatione meritorum ejusdem.

Footnotes

  1. III Reg. xiii, 26. ↩

  2. Is. 1, 25, 26. ↩

  3. Eccli. 11, 5. ↩

  4. Prov. xvii, 3. ↩

  5. Hebr. xii, 6. ↩

Chapter 155 of 499