Skip to the text

Capitulum 19

Responsio, per quem modum subsistat consensus dœmonum circa vicissitudinem impugnationis.123

SERENUS: Certa doctrina est, quod inter malos non sit perpetuus consensus in omnibus, nec possit perfecta concordia stare inter ipsos, etiam in vitiis illis in quibus communiter oblectantur. Nunquam enim potest modus disciplinæ in rebus indisciplinatis servari, ut dicitis. In aliquibus tamen necesse est iniquos et indisciplinatos temporalem inter se habere concordiam et consensum, in quibus hoc exigit operationis communio, aut quædam necessitas seu lucri societas: et ita est in militia dæmonum tentatorum, ut non solum inter se custodiant certa tempora ac vicissitudines in tentando; sed etiam quidam eorum certa loca accedunt, et quasi inhabitant ac jugiter obsident. Porro quod necesse sit eos exercere impugnationes suas de certis passionibus ac peccatis determinatis temporibus, hinc liquido comprobamus, quoniam nullus potest simul deludi gloria vana et exuri fornicationis concupiscentia; nec potest quis simul inflari elatione spiritualis superbiæ, et submitti ac subjici immoderantiæ gulæ; nec potest homo risu fatuisque cachinnis dissolvi, et iracundiæ stimulis eodem tempore incitari, aut mordacis tristitiæ mœrore impleri; sed necesse est unumquemque spiritum immundum tentare mentem tam sigillatim sive distincte et quodammodo ordinate, ut quum aut victus abscesserit, tradat seu deserat mentem alteri spiritui acrius impugnandam ab illo, aut certe si victor exstiterit, nihilo minus tradat eam spiritui alteri, ab illo similiter illudendam.

Footnotes

  1. Prov. xxi, 30, juxta LXX. ↩

  2. Deut. xxxii, 31, juxta LXX. ↩

  3. Prov. xiv, 6, juxta LXX. ↩

Chapter 148 of 499