Capitulum 6
De perseverantia circa quotidianam cordis custodiam.
D OCET autem nos experientia nostra, quod debeamus ac possimus Domino cohærere, si voluptates habuerimus mortificatas et desideria mundi abscissa. De quo et aliorum auctoritate instruimur, qui Deum alloquentes, fiducialiter dicunt :1 Adhæsit anima mea post te ; et, Adhæsi testimoniis tuis, Domine ;2 et, Mihi adhærere Deo bonum est ;3 et, Qui adhæret Domino, unus spiritus est. Non ergo debemus evagationibus animæ fatigati, relaxari a studio recollectionis internæ:4 Qui enim colit terram suam, saturabitur panibus;5 qui autem sectatur otium, replebitur egestate. Nec perniciosa desperatione frangamur ab intentione et conatu observantiæ hujus, nam: Omni sollicito inest amplius, et qui suavis et sine dolore est, in egestate erit;6 et rursus conscriptum est: Vir in doloribus laborat sibi, et vim facit perditioni suæ.7 Sed et regnum cœlorum vim patitur, et violenti diripiunt illud.8 Nulla namque virtus sine dolore perficitur, nec ulli possibile est ascendere ad hanc mentis stabilitatem quam cupitis, sine ingenti cordis contritione:9 Homo quippe nascitur ad laborem. Qui ut possit in virum perfectum occurrere, in mensuram ætatis plenitudinis Christi10, necesse est eum semper esse pervigilem intentione magna, ac jugi sollicitudine desudare. Ad cujus tamen mensuræ plenitudinem nemo aliter perveniet in futuro, nisi qui eam præmeditatus atque imbutus ea fuerit in præsenti, eamque prælibaverit adhuc in hoc sæculo positus; et Christi pretiosissimum membrum effectus, possederit in hac carne arrham compaginationis illius per quam valeat copulari corpori Salvatoris: unum dumtaxat optans ac sitiens, atque ad unum jugiter dirigens non solum omnes suas actiones, sed etiam cogitationes, ut illud quod in cœlis appetit beatæ conversationis Sanctorum, teneat in præsenti per arrham et participationem, ut scilicet Deus sit ei omnia in omnibus.11
Footnotes
Chapter 135 of 499