Skip to the text

Capitulum 28

Quod sperni non debeant qui immundis traduntur spiritibus.

EX quo manifeste perpenditur, quod abominandi et despiciendi non sunt qui traduntur variis tentationibus et immundis spiritibus, quia oportet nos immobiliter credere duo hæc: primum, quod nullus tentetur ab eis sine permissu Dei; secundum, quod omnia quæ inferuntur nobis a Deo, sive adversa sive tristia sint ad tempus, sive læta ac prospera videantur, irrogentur nobis ab ipso pro utilitatibus nostris, tanquam a piissimo patre ac clementissimo medico. Idcirco credendum est illos tanquam pædagogis et exercitatoribus traditos humiliari, ut recedentes ex hoc mundo, transferantur purgatiores ad aliam vitam, vel leniori pœna tunc puniantur, qui (secundum Apostolum) traditi sunt Satanæ in præsenti in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat in die judicii.1

Footnotes

  1. I Cor. v, 5. ↩

Chapter 157 of 499