Skip to the text

Capitulum 23

De minorata dœmonum potestate.

SATIS tamen cognoscimus experientia propria et seniorum relatione, quod dæmones non habeant vim modo tantam ut ante in principio anachoretarum, quando pauci monachi in eremo morabantur. Tanta quippe tunc fuit ferocitas dæmonum, ut vix pauci, et admodum stabiles atque ætate provecti, possent habitationem solitudinis tolerare. Nam et in ipsis monasteriis in quibus octo aut decem monachi morabantur, atrocitas dæmonum taliter sæviebat, et accessus eorum visibiles ac frequentes sic sentiebantur, ut monachi non auderent in noctibus omnes simul se dare ad dormiendum; sed quibusdam eorum dormientibus, alii vigilabant, psalmis, orationibus et lectionibus insistentes. Quumque et hos naturalis necessitas impelleret ad dormiendum, alios excitabant, quibus vigilantibus et actus sanctos agentibus, illi gustabant somnum. Unde dubitari non potest quin securitas aut confidentia ista quæ confertur non solum nobis, qui videmur aliqualiter roborati per experientiam senectutis, sed etiam junioribus, detur nobis ex altera harum causarum: aut enim retusa, debilitata sive repressa est potestas ac nequitia dæmonum virtute crucis, quæ etiam deserta jam penetrat et ubique coruscat; aut negligentia nostra fecit dæmones in tentando remissiores, ita quod dedignantur contra nos cum tanta instantia præliari cum quanta tunc sæviebant contra probatissimos illos milites Christi, sicque visibiles suas tentationes retrahendo, dirius nos collidunt per fraudulentiam suam. Ad tantum namque teporem videmus corruisse nonnullos, ut necesse sit illos remissius admoneri et blandius palpari, ne cellulis suis relictis, revolvantur ad inquietudines magis perniciosas, et ne circumeundo ac evagando implicentur gravioribus vitiis; sicque magnus fructus videtur obtineri ab eis, si se valeant in solitudine etiam quadam cum ignavia continere. Pro ingenti quoque remedio solet eis a senioribus dici: Sedete in cellulis vestris, et quantum placet manducate, bibite ac dormite, dummodo in eis jugiter perduretis.

Chapter 152 of 499