Capitulum 11
Objectio, quod spiritus immundi possint inseri aut uniri animabus eorum quos replent.
GERMANUS : Huic tuæ assertioni arbitramur esse contrarium, quod videmus in arrepticiis fieri, qui spiritibus immundis afflati, loquuntur et agunt multa quæ nesciunt. Quomodo ergo animæ illorum uniuntur modo præfato spiritibus illis, quorum quasi organa sunt effectæ in tantum, ut naturali suo statu et actu relictis, transeant ad illorum affectiones ac motus, ita ut proferant jam non suas, sed illorum voces, gestus et voluntates ?
Chapter 140 of 499