Skip to the text

Capitulum 22

Quod tentandi facultas non sit collocata in eorum arbitrio.

EXEMPLUM quoque beati Job manifesta ratione demonstrat, quod dæmones non habeant potestatem liberam lædendi aliquem hominem, quia diabolus ausus non fuit tentare beatum Job amplius quam Deus ei concessit. Confessio quoque spirituum immundorum in Evangelio recitata hoc pandit, quum dicunt:1 Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum. Multo magis ergo credendi sunt non posse juxta suum arbitrium introire in hominem aliquem ad imaginem Dei creatum, qui non habuerunt potestatem intrandi animalia bruta ac sordida, absque Christi licentia.

Imo si in dæmonibus esset libertas tentandi aut facultas nocendi juxta voluntatem eorum, nullus circumvallatus tantis talium hostium turmis, posset in eremo solitarius habitare: nullus, inquam, non juvenum tantum, quos videmus in eremo hac constantissime habitare, sed nec etiam perfectorum. Quod etiam Salvatoris sententia roborat, quam ex humilitate assumptæ humanitatis protulit, dicens:2 Non haberes in me potestatem ullam, nisi datum fuisset tibi desuper.

Footnotes

  1. Matth. viii, 31. ↩

  2. Joann. xix, 11. ↩

Chapter 151 of 499