Skip to the text

Capitulum 4

Disputatio senis de statu animæ et virtute ejus.

SERENUS : Periculosæ præsumptionis est, de natura cujuslibet rei aliquid definire sententiamque proferre, rebus necdum recte discussis, nec ratione earum rite collecta. Est quoque incautum, ex consideratione propriæ fragilitatis sumere conjecturam et proferre judicium, non ex statu et qualitate ipsius artis aut ex experientia aliorum. Velut si quis ignarus artis natandi, et sciens corpus suum non posse super aquas jacere sine submersione, velit ex imperitiæ suæ experientia judicare neminem posse natare.

Itaque, terrenum habitaculum aggravat mentem multa cogitantem.1 Hæc igitur ex conditione suæ naturæ nunquam potest otiosa consistere, et nisi salubre ei aliquid immittatur in quo suos actus motusque exerceat, et in quibus jugiter occupetur, necesse est eam undique propria mobilitate discurrere atque per omnia volitare, donec assuefacta exercitio longo usuque diuturno, experiatur et discat quas materias debeat præparare et infundere suæ memoriæ, circa quas agat suos indefessos volatus, quibus et immorando robur acquirat, sicque prævaleat extrudere pravas inimici suggestiones quibus distrahebatur, et possit durare in statu quem cupit. Non ergo debemus hanc cordis evagationem adscribere Creatori vel naturæ humanæ, quum veraciter dicat Scriptura :

Deus fecit hominem rectum, et ipsi quæsierunt cogitationes malas.2 Idcirco a nobis dependet qualitas cogitationum, quum scriptum sit : Cogitatio bona scientibus eam appropinquat;3 vir autem prudens inveniet eam. Porro quidquid inveniri potest, subjectum est prudentiæ seu industriæ nostræ; et si inventum non fuerit, imputandum est non vitio ipsius naturæ, sed nostræ imprudentiæ atque desidiæ. Cui sensui concordat Psalmista, qui ait :4 Beatus vir cujus est auxilium abs te, Domine; ascensiones in corde suo disposuit. Videtis ergo in nostra ditione seu potestate consistere, ut disponamus et concipiamus in cordibus nostris ascensiones, id est cogitationes pertingentes ad Deum, sive descensus, id est cogitationes ad terrena et carnalia corruentes. Quæ si in potestate nostra non essent, Christus non increpasset Pharisæos, dicendo :5 Quid cogitatis mala in cordibus vestris? nec per Prophetam jussisset :6 Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis;7 et, Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ? Aliter, quomodo Deus in die judicii exigeret a nobis rationem cogitationum nostrarum sicut et operum, secundum quod per Isaiam minatur : Ecce ego venio ut congregem opera et cogitationes eorum cum omnibus gentibus et linguis?8 Nec aliter possemus damnari sive defendi testimonio cogitationum in metuendo Dei examine, quum tamen dicat Apostolus :9 Et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, in die qua judicabit Deus occulta hominum, secundum evangelium meum.

Footnotes

  1. Sap. IX, 15. ↩

  2. Eccle. vii, 30, juxta LXX. ↩

  3. Prov. xix, 8, juxta LXX. ↩

  4. Ps. lxxxiii, 6. ↩

  5. Matth. ix, 4. ↩

  6. Is. i, 16. ↩

  7. Jer. iv, 14. ↩

  8. Is. lxvi, 18. ↩

  9. Rom. ii, 15, 16. ↩

Chapter 133 of 499