Capitulum 30
Responsio ad quœstionem propositam.
SERENUS : Si habuerimus sententiam, imo fidem, quam tetigi, ut credamus per Deum omnia fieri et universa pro utilitate animarum dispensari, non solum illos nequaquam despiciemus, imo et pro ipsis orabimus incessanter tanquam pro nostris commembris, compatiemurque eis viribus totis ac pleno affectu (quum enim patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra), scientes nos consummari non posse sine illis, utpote nostris commembris;1 quemadmodum legimus quod antiqui Sancti non potuerunt consequi beatitudinem sine nobis, dicente Apostolo : Et hi omnes testimonio fidei comprobati, non acceperunt repromissiones; Deo pro nobis melius aliquid providente, ne sine nobis consummarentur.2 Porro, nunquam recolimus eis fuisse interdictam a senioribus nostris sacram communionem, imo si possibile, dixerunt quod communio esset illis quotidie impendenda. Nec enim credendum est sacrosanctam communionem pervenire aut pertinere ad dæmonis escam, sed potius ad purgationem ac tutelam carnis ac animæ. Idcirco non recte aptastis evangelicam illam sententiam, Nolite sanctum dare canibus, ad vestrum propositum comprobandum.34 Sancta autem communio percepta ab homine, fugat spiritum malum qui in suis residet membris, tanquam quoddam exurens incendium. Nempe hoc modo vidimus nuper curatum abbatem Andronicum, aliosque complures. Nam inimicus insultabit magis ac magis obsesso, quanto viderit eum a cœlesti medicina remotum; tanto durius frequentiusque tentabit eumdem, quanto senserit eum longius abdicatum a spirituali remedio.
Footnotes
Chapter 159 of 499