Capitulum 25
Quod miserabiliores sint qui vitiis adimplentur, quam qui a dœmonibus possidentur.
GRAVIUS tamen vehementiusque vexantur a dæmonibus, qui etsi corporaliter non possideantur ab ipsis, mente tamen replentur ab ipsis, utpote involuti vitiis voluptatibusque illorum, juxta illud Petri: quo quis superatur, ejus est et servus.1 Imo in hoc spiritualiter isti sic possessi desperatius languent, quia quum sint dæmonum servi, non tamen cognoscunt se impugnari et repleri ab illis, atque dominio subjici eorumdem. Ceterum novimus etiam sanctos viros corporaliter traditos Satanæ, aut infirmitatibus magnis etiam pro minimis culpis, non sustinente divina clementia aliquid culpæ aut maculæ esse aut inveniri in ipsis in die judicii. Propter quod in præsenti excoquit plene omnem scoriam cordis eorum, juxta Prophetæ eloquium, ut illos tanquam aurum vel argentum ignitum perducat ad felicitatem æternam non indigentes aliqua purgatione pœnali, sicut ait per Isaiam: Excoquam ad purum scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum, et post hæc vocaberis civitas Justi, urbs fidelis. Et iterum scriptum est: Aurum et argentum probat ignis, vir autem justus probatur in fornace humiliationis; itemque, Sicut probatur argentum vel aurum in camino, ita Dominus probat corda; et denuo, Quem enim diligit Dominus corripit, et flagellat omnem filium quem recipit.
Footnotes
-
II Petr. 19. ↩
Chapter 154 of 499