Capitulum 32
De diversitate studiorum ac voluntatum qui in aeriis potestatibus fiunt et sunt.
CERTISSIME quoque probatur tot studia seu conatus esse in dæmonibus quot in hominibus. Manifestum est namque quosdam dæmonum, quos et vulgus appellat Faunos, ita esse joculatores ac seductores, ut jugiter residentes circa loca quæque ac vias, nequaquam delectentur tormentis prætereuntium quos decipere quiverint, sed studeant eos fatigare magis quam lædere aut nocere, solo risu et illusione illorum contenti. Quidam vero eorum pernoctant solum in innocuis incubationibus hominum; alii vero ita sunt dediti truculentiæ et furori, ut non contententur atroci dilaceratione vexare corpora obsessorum, sed etiam irruant super de longe transeuntes, et festinent eos afficere sævissima cæde: quales in Evangelio describuntur illi fuisse, propter quorum metum nullus audebat transire per viam illam.1 Quidam eorum insatiabili crudelitate gaudent bellis et sanguinis effusione. Alios vidimus ita infecisse corda obsessorum inani quodam tumore, quos vulgus nuncupat bacuteos, ut erigerent semetipsos ultra corporis proceritatem, atque extollerent se in quosdam fastus ac gestus; interdum vero velut acclines submitterent se ad quemdam tranquillitatis affabilitatisque statum, exhibendo se communes ac blandos, et æstimantes se velut illustres et circumstantibus cunctis spectabiles; nunc quidem monstrarent se adorare corporis inclinatione seu inflexione potestates sublimiores, nunc vero crederent se adorari ab aliis, sicque efficerent omnes motus quibus vera officia exercentur humiliter aut superbe. Alios reperimus non solum studere mendaciis, sed etiam blasphemias inspirare hominibus. Cujus rei testes nos sumus, qui audivimus dæmonem apertissime confitentem se edidisse impietatem hæretici dogmatis per Arium atque Eunomium. Unde etiam in tertio Regum libro legimus manifeste unum ex eis loquentem:2 Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus.3 Hinc Apostolus arguens eos qui decipiuntur ab illis:45 Attendentes, inquit, spiritibus seductoribus, et doctrinis dæmoniorum in hypocrisi loquentium mendacium.67 Evangelium insuper protestatur esse et alia genera dæmonum mutorum atque surdorum.89 Propheta item commemorat quod dæmones quidam sunt incentores libidinis, dicens:10 Spiritus fornicationis decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo. Conformiter docet Scripturarum auctoritas, quod quidam sunt dæmones nocturni, quidam diurni, quidam meridiani: de quorum diversitate prolixum est sigillatim percurrere, et omnia Scripturarum volumina perscrutari, ac dicere qui per Prophetam vocentur onocentauri, qui pilosi, qui sirenæ, qui lamiæ, qui ululæ, qui struthiones, qui ericii; quis item in Psalmo dicatur aspis, quis basiliscus, quis leo, quis draco; quisve in Evangelio vocatus sit scorpio, quis nominetur a Christo princeps mundi, qui ab Apostolo appellentur rectores tenebrarum harum, quive spiritualia nequitiæ sint vocati.11 Quæ nomina illis imposita sunt non casu neque fortuitu; sed vocabulis harum ferarum apud nos magis aut minus noxiarum, distinctim significatæ sunt ferocitates rabiesque illorum qui exprimuntur vocabulis ferarum hujusmodi, ex similitudine venenatæ nequitiæ aut principatus quem inter eas confert excellentia quædam malitiæ: ut scilicet alius dæmon dicatur leo ob vehementiam furoris et rabiem ferocitatis; alius basiliscus propter mortiferum virus, quod antequam sentiatur, occidit; alius onocentaurus, sive ericius, aut struthio dictus sit propter teporem suæ malitiæ.
Footnotes
Chapter 161 of 499