Skip to the text

Capitulum 31

Quod miseri sint qui non merentur subdi temporalibus tentationibus istis.

VERUM illi judicandi sunt vere miseri ac miserabiles valde, qui quum maculant semetipsos universis criminibus et peccatis, non solum nullum signum diabolicæ repletionis seu obsessionis visibiliter in eis ostenditur, sed nec aliqua condigna tentatio, nec ullum correptionis flagellum infligitur eorum operibus. Non enim merentur expeditam ac celerem hujus temporis medicinam, quorum duritia atque impœnitens cor excedens pœnam vitæ præsentis, thesaurizat sibimetipsi iram et indignationem in die iræ et revelationis justi judicii Dei, in quo vermis eorum non morietur, nec ignis eorum exstinguetur. Unde Psalmista quasi anxius propter afflictiones Sanctorum, quos vidit subjacere variis tentationibus et ærumnis, peccatores vero econtra cursum hujus sæculi pertransire non solum absque ullo humiliationis et castigationis flagello, imo etiam gaudere affluentia divitiarum ac maxima omnium temporalium prosperitate, succensus intolerabili zelo ac cordis fervore contra istos iniquos exclamat: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei, quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns; quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum:1 in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur; utputa in futuro cum dæmonibus puniendi, qui in præsenti non meruerunt cum hominibus flagellari in sorte disciplinæ filiorum. Jeremias quoque de hac impiorum prosperitate cum Domino disputans, fatetur se de justitia Dei nullatenus dubitare, dicendo: Justus quidem es, Domine Deus, si disputem tecum. Causas tamen tantæ inæqualitatis inquirens, subjungit: Verumtamen justa loquar ad te.2 Quare via impiorum prosperatur? bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt?3 Plantasti eos et miserunt radicem, proficiunt et faciunt fructum; prope es tu ori eorum, et longe a renibus. Quorum ruinam quum Dominus per Prophetam defleret, et sollicite mitteret medicos et doctores ad curationem ipsorum, et quodammodo invitaret eos ad similem planctum, ac diceret subito: Cecidit Babylon, contrita est; ululate super eam, tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur:4 desperantes de ea angeli quibus commissa est cura humanæ salutis, vel certe Propheta ex persona Apostolorum spiritualiumve virorum videntium duritiam mentis atque impœnitens cor eorum, responderunt: Curavimus Babylonem, et non est sanata;5 relinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam, quoniam pervenit usque ad cœlum judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes. De desperato igitur horum languore loquitur ex persona Dei ad Jerusalem Isaias: A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas; vulnus et livor, et plaga tumens non est circumligata, nec curata medicamine, nec fota oleo.6

Footnotes

  1. Ps. LXXII, 2-5. ↩

  2. Jer. xii, 1, 2. ↩

  3. Jer. XII, 1. ↩

  4. Jer. LI, 8. ↩

  5. Ibid. 9. ↩

  6. Is. 1, 6. ↩

Chapter 160 of 499