Skip to the text

Articulus 23

De patientia, quid sit, et quam necessaria ac salubris sit omni homini virtus ista.123

IN patientia vestra possidebitis animas vestras. Inter virtutes morales sunt duæ quæ circa operationes humanas directe versantur, puta prudentia atque justitia. Ceteræ circa refrenationem ac moderationem passionum, quæ sunt quædam affectiones et motus appetitus sensitivi, dicuntur versari. Porro appetitus sensitivus, qui in concupiscibilem irascibilemque dividitur, circa exteriora, scilicet sensibilia, carnalia et terrena, quæ sunt ejus objecta, variis modis afficitur, movetur et occupatur, ea desiderando, amando, amplectendo, et in ipsis delectando, quando ea sub ratione boni delectabilis aut utilis apprehendit; vel ea abominando, fugiendo, timendo, seu de eis irascendo, contristando vel dolendo, quando sub ratione mali, inconvenientis aut læsivi apprehenduntur. Hos autem motus et affectiones seu passiones appetitus sensitivi necesse est ratione dirigi, refrenari ac rectificari. Ad quod peragendum indiget ratio vera prudentia, virtuosis quoque habitibus, per quos sensitivus appetitus sub rationis imperio ac domatu constituatur, ita ut juxta rationis imperium prompte obediat, quatenus nihil appetat, refugiat, timeat, amplectatur, neque de aliquo oblectetur aut contristetur, nisi secundum censuram rectæ rationis, non solum per virtutem prudentiæ, sed etiam per fidem evangelicamque doctrinam instructæ.456

Præterea, inter passiones animæ una est quæ vocatur tristitia, quæ est quidam mœror sensualis de malo sensibili nocivo et conjuncto, sive quod contigit et læsit aut nocuit. Estque tristitia ista in appetitu sensitivo ut in subjecto, et respicit malum pœnæ pro objecto. Est autem et alia bona tristitia, quæ est de malo culpæ, videlicet de proprio aut alieno peccato. De qua ait Apostolus : Quæ secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur ;78 Salomon quoque : Cor sapientium ubi tristitia. Unde et in Evangelio legitur Christus contristatus super cæcitate cordis Pharisæorum.9

Præterea, tristitia quæ est passio, inter omnes animæ passiones est maxime afflictiva, et non animæ tantum, sed corpori quoque nociva, et vitam abbrevians, animum gravans, harmoniam complexionis distemperans, motum cordis inordinans. Consistit etenim vita corporalis humana in connaturali moderataque motione a corde per spiritus vitales ad membra : quam motionem summe deordinat ista tristitia. Quæ etiam mentem reddit ineptam ad addiscendum, ad contemplandum, et ad ceteros usus rationis; facitque hominem tardum, inagilem, desolatum, et quasi ita depressum, quod cœlum videtur sibi ferreum terraque ænea; tandem vero tædium vitæ ac desperationem inducit. Quum ergo tam nociva, detestanda, mordax, periculosa ac pessima sit passio ista, constat quod virtus moralis ad quam pertinet illam refrenare ac moderari et rectificare, sit vehementissime necessaria, desideranda, amplectenda et custodienda. Hæc autem est patientia. Propter quod ad Hebræos scriptum est : Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.10

Denique patientia ita describitur : Patientia est æquanimis tolerantia adversitatum intuitu Dei propter salutem. Unde Gregorius dicit : Patientia est aliena mala æquanimiter perpeti, et contra eum qui irrogat mala seu adversa, nullo dolore morderi. Tullius autem in sua scribit Rhetorica : Patientia est rerum arduarum ac terribilium voluntaria ac diuturna perpessio causa honestatis aut utilitatis.

Patientia vero prout est virtus infusa ac meritoria, et prout nunc est de ea sermo, potest et sic definiri : Patientia est virtus moralis passionem tristitiæ moderans, omnem adversitatem et tribulationem æquanimiter ferens propter Dei honorem et felicitatem æternam.

Quocirca pensandum, quod quædam sunt principalia hominis bona, videlicet æterna felicitas, et virtutes ac merita ad beatitudinem obtinendam necessaria. Idcirco de talium amissione bonorum et de omni peccato salutis impeditivo, est absolute dolendum; et tristitia de malo culpæ tanto est melior quanto major, nisi forte per accidens ex ea sequatur debilitatio corporis, aut impedimentum boni melioris, aut aliquod malum incidentale. Alia vero sunt bona hominis secundaria et minus principalia, ut sunt bona terrena, honor, prælatio, delectatio quoque recreativa, et sanitas, imo et vita præsens in corpore, et dona naturæ ac bona fortunæ. Quæ omnia in tantum sunt amanda ac appetenda, in quantum necessaria sive utilia sunt ad spiritualia ac principalia hominis bona. Ideo de malis quæ directe contrariantur his bonis, videlicet de eorum privatione, subtractione, carentia, de paupertate, aspernatione, injuriatione, ægritudine, claudicatione, surditate, cæcitate, balbutientia, et consimilibus malis pœnalibus, non est immoderate et absolute omnino dolendum, sed ordinate, in quantum aliquo modo a principalibus bonis gratiæ et gloriæ ac virtutum sunt impeditiva : a quibus tamen non impediunt aliquem necessario ac directe, imo multum possunt occasionaliter ac dispositive conferre atque cooperari hominibus ad obtinenda, custodienda ac perficienda principalia bona præfata, in quantum videlicet mala illa pœnalia æquanimiter tolerantur intuitu Dei, propter principalia bona, ad Dei honorem. Idcirco qui aliter de malis illis tristatur, videlicet immoderate et absolute in se, considerando ea dumtaxat ut sunt mala pœnalia, afflictiva et contristativa, peccat et passione tristitiæ superatur : imo mortaliter peccat, si ratio absorbetur tristitia, ita quod negligit quæ sunt salutis, aut contra præceptum aliquid agit.

Footnotes

  1. De Instit. Patr.lib.xii, c. 30. ↩

  2. Ps. LXXXVIII, 23. ↩

  3. Ps. LX, 4. ↩

  4. Matth.xi, 9. ↩

  5. cal.parad. rad. xxv. ↩

  6. Luc. XXI, 19. ↩

  7. II Cor. vii, 10. ↩

  8. Eccle. vii, 5. ↩

  9. Marc. iii, 5. ↩

  10. Hebr. x, 36. ↩

Chapter 115 of 143