Skip to the text

Articulus 17

Quam necessarius et salubris ac commendabilis sit timor Dei, et de causis atque effectibus ejus.

DOMINUM exercituum ipsum sanctificate;1 ipse sit pavor vester et terror vester. Quam summe necessarius sit hominibus in hac vita timor Dei initialis, et maxime filialis, constat ex hoc quod utriusque Testamenti Scriptura tam seriosissime atque uberrime ad timorem Dei nos exhortatur. Ait quippe Salvator: Eum timete qui potestatem habet corpus et animam perdere in gehennam ignis.2 Et repetivit: Ita (inquiens) dico vobis, hunc timete. Paulus quoque apostolus: Cum metu (ait), timore et tremore vestram salutem operamini.3 Et istud rationabiliter hortatur Scriptura: quoniam proprius actus divini timoris in vita præsenti, est retrahere a peccato, et hominem sollicitum facere ad cavendum damnationis suæ pericula, atque ad custodiendum spiritualem suum thesaurum, videlicet dona et merita gratiæ ac virtutum sibi concessa. Quum igitur Isaias testetur, Hic est omnis fructus ut auferatur peccatum;4 et Salomon exhortetur, Omni custodia custodi cor tuum :5 constat quod timor Dei sit quasi tutela, consummatio, ornamentum et conservatio universarum virtutum. Idcirco in Ecclesiastico scriptum est: Timor Dei corona justitiæ;6 itemque: Timor Dei paradisus benedictionis. Includit namque et servat in se cunctarum virtutum divitias. Ad quod insinuandum ait Psalmographus: Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum.7 Propter quod locutus est Isaias: Divitiæ salutis sapientia et scientia;8 timor Domini ipse thesaurus ejus. Circa quem versum sanctus anachoreta Chæremon in secundo Collationum volumine contestatur: Non potuit Propheta hujus timoris dignitatem ac meritum magis evidenter exprimere, quam ut divitias nostræ salutis, quæ in vera sapientia atque scientia Dei consistunt, diceret non nisi a timore Dei posse servari.9 Hinc quoque sanctus pater Bernardus disseruit: In veritate didici nihil tam efficax esse ad gratiam Dei promerendam, conservandam ac recuperandam, quam si omni tempore inveniaris coram Deo non altum sapere, sed timere.10

Præterea, quum simus proclives ad vitia, et proni ad vanitates, atque instabiles corde, maxime indigemus præfato Dei timore, quatenus jugiter custoditi ac solliciti coram Deo perseveremus. Propter quod ait Scriptura: Si non in timore Dei tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua.11 Et Salomon ait: Timor Dei fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.12 Imo tanta est magnificentia et excellentia timoris Dei, ut totam nostram salutem Scriptura in timore Dei constituat, juxta illud:13 Beatus cui datum est habere timorem Dei;14 et, Nihil melius quam timor Dei;15 et, Beatus homo qui semper est pavidus. Ad quod insinuandum in Ecclesiaste dicitur: Facien di plures libros nullus est finis; finem loquendi pariter omnes audiamus: Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo.1617

Insuper multa sunt quæ ad saluberrium hunc timorem excitare nos debent, et eum nobis semper incutere possunt. Primum est metuendum ac districtum Dei judicium nobis futurum tam in hora nostræ mortis quam in die novissimo. Propter quod ad Hebræos fertur: Terribilis est quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio quæ consumptura est adversarios;18 itemque: Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Hinc ait gloriosus Hieronymus:19 Quoties diem illum considero, toto corpore contremisco. Secundum est incertitudo proprii status, quia nescimus an digni simus amore an odio, et quid finaliter fiet de nobis, an scilicet æternum evademus supplicium.20 Tertium est multitudo pereuntium in hac vita, quoniam respective non nisi paucissimi salvantur, etiam de fidelibus solis loquendo. Quartum est crudelitas, fortitudo, pluralitas, versutia, invidia, infatigabilitas invisibilium hostium nostræ salutis. Quintum est multitudo laqueorum et periculorum quibus expositi sumus. Sextum est propria fragilitas nostra, et difficultas consequendi salutem. Septimum est, quod tam frequenter ac graviter offendimus judicem Deum. Octavum est omnipotentia ac infallibilitas Judicis summi, cui nullus potest resistere, et a quo nemo poterit appellare. Nonum, quod sancti viri tam timorati fuerunt, quemadmodum sanctus Job loquitur de se ipso: Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui;21 et denuo: Deus solus est, et cogitationem ejus nemo avertere potest, et quodcumque voluit fecit: idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.22 Decimum, quod tam incomprehensibilia et occulta sunt judicia Dei. Propter quod ait Psalmista:2324 Venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum. Undecimum, quod tam multi jam corruerunt ac perierunt, qui ad tempus, imo et diu, magnæ sanctitatis, famæ, sapientiæ et excellentiæ exstiterunt, et nobis multo meliores fuerunt: idcirco quod contigit illis, multo facilius nobis accidere potest. Hinc ergo jugiter custoditi, timorati, solliciti permaneamus.

At vero de effectibus timoris jam tacta sunt aliqua. Etenim timor Dei primo peccata commissa expellit, deinde a futuris præservat, quemadmodum scriptum est: Timor Domini expellit peccatum;25 et rursus: Timor Domini odit malitiam;26 itemque: Per timorem declinat unusquisque a malo.27 Secundo conservat virtutes, estque meritorum thesaurus, juxta illud: Qui timet Deum, nihil negligit.28 Ideo ait Hieronymus: Timor est custos virtutum, securitas ad lapsum proclivis. Tertio mentem justificat, sicut ait Scriptura: Qui sine timore est, justificari non potest.29 Quarto sapientiam introducit, Scriptura dicente: Radix sapientiæ timor Domini. Quinto mentem confortat, secundum illud:30 In timore Domini fiducia fortitudinis.31 Sexto consolationem meretur, quum scriptum sit: Timor Dei delectat cor. Sunt et alii multi effectus ipsius:32 quia timenti Deum bene erit in extremis, et Deus in tentatione eum conservabit ac liberabit;3334 voluntatem quoque timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos;35 et beneplacitum est Domino super timentes eum.36 Postremo, timor filialis inducit hominem ad reverentiam Creatoris, facitque hominem resilire in propriam parvitatem ex consideratione summæ et incircumscriptibilis majestatis Altissimi. Ideo hoc timore repleri ac stabiliri semper conemur.

Footnotes

  1. Is. viii, 13. ↩

  2. Matth. x, 28; Luc xii, 5. ↩

  3. Philipp. ii, 12. ↩

  4. Is. xxvii, 9. ↩

  5. Prov. iv, 23. ↩

  6. Eccli. i, 22; XL, 28. ↩

  7. Ps. xxxiii, 10. ↩

  8. Is. xxxiii, 6. ↩

  9. collat. xi. ↩

  10. Rom. xi, 20. ↩

  11. Eccli. xxvii, 4. ↩

  12. Prov. xi, 27. ↩

  13. Eccli. xxv, 15. ↩

  14. Ibid. xxv, 37. ↩

  15. Prov. xxviii, 14. ↩

  16. Eccle. xii, 12, 13. ↩

  17. Eccle. xii, 12, 13. ↩

  18. Hebr. x, 27. ↩

  19. Ibid. 31. ↩

  20. Eccle. ix, 1. ↩

  21. Job xxxi, 3. ↩

  22. Job xxiii, 15. ↩

  23. Ps. lxv, 5. ↩

  24. Rom. xi, 33. ↩

  25. Eccle. i, 27. ↩

  26. Prov. viii, 13. ↩

  27. Prov. xv, 27. ↩

  28. Eccle. vii, 19. ↩

  29. Eccle. i, 28. ↩

  30. Ibid. 25. ↩

  31. Prov. xiv, 26. ↩

  32. Eccle. i, 12. ↩

  33. Ps. xc, 14, 15. ↩

  34. Ibid. 13. ↩

  35. Ps. cxliv, 19. ↩

  36. Ps. cxlvi, 11. ↩

Chapter 109 of 143