Articulus 22
De humilitate, ex verbis sanctorum Patrum.
IN humilitate nostra memor fuit nostri Dominus, et redemit nos ab inimicis nostris.1 De humilitatis excellentia et medela qua ipsa sanat vulnera animæ universa, loquitur Augustinus : O medicinam omnibus consulentem, omnia medelam timentia comprimentem, omnia tabescentia reficientem, omnia superflua resecantem, omnia depravata corrigentem ! Quæ superbia sanari valebit, si Christi humilitate non curatur? Hinc quoque Ambrosius : Quisquis, inquit, cupit Divinitatis tenere fastigia, humilitatis ima sectetur. Quicumque vult fratrem prævenire in cœlis regnando, prius illum præveniat obsequendo; vincat eum obsequiis, ut possit vincere sanctitate.
Hieronymus etiam dixit : Nihil facit nos tam gratos Deo atque hominibus, quam si magni simus merito vitæ, et infimi humilitatis virtute. Humilitatem sectare, non quæ simulatur corporis gestu aut fracta voce verborum, sed quæ puro cordis affectu exprimitur. Est quippe qui nequiter se humiliat, et interiora ejus plena sunt dolo.2 Vera autem humilitas, virtutum observatrix et custos est. Ait namque Gregorius : Quia virtutum origo humilitas est, illa in nobis virtus veraciter crescit ac proficit, quæ in humilitate perdurat : a cujus radice si abscidatur, arescit. Humilitas vera est, qua quis parva de se æstimat, et bona aliorum sine invidia ac livore commendat. Perit omne bonum quod agitur, si non humilitate custodatur.
Denique S. Basilius protestatur : Tria humilitatem gignunt ac nutriunt : assiduitas subjectionis, consideratio propriæ defectuositatis, intuitio melioris. Hinc præsidentibus atque majoribus humilitas summe necessaria est, quia in prælatione et præsidentia, in honoribus ac laudibus nequaquam extolli, sed in Dei timore et cordis profunda ac stabili humilitate jugiter permanere, magna est virtus. Hinc super Cantica scribit Bernardus : Magna et sublimis virtus humilitas, quæ meretur quod ab homine non docetur, digna adipisci quod non valet addisci, digna a Deo et de Deo concipere quod ipsa suis verbis nequit exprimere. Alibi quoque testatur : Divinæ gratiæ humilitas semper est familiaris. Divina etenim pietas conservandæ humilitatis gratia sic disponit, ut quanto quisque plus proficit, eo minus reputet se profecisse. Nam etsi quis profecerit usque ad summum spiritualis exercitii gradum, aliquid ei de primi gradus imperfectione relinquitur, ut vix primum sibi videatur adeptus. Magis ergo attende quid virtutis et gratiæ tibi desit, quam quod forsitan habes, et aliorum bona ac meliorum intuere virtutes, ut te semper humilies et perfectiora secteris.
Insuper Climacus loquitur : Humilitas est innominabilis gratia animæ, ab his tantum nominabilis qui eam experti sunt in se ipsis. Ipsa est ineffabilis divitiarum Dei nominatio atque largitio. Discite (inquit) a me, non ab angelo, neque ab homine, nec ex libro, sed a me, id est ex mea in vobis habitatione et illuminatione et operatione, quia mitis sum et humilis corde ; invenietisque animabus vestris requiem a tentationibus et cogitationibus pravis. Humilitas est vilitatis abyssus (id est profunda et copiosa cognitio seu virtus cognoscitiva propriæ vilitatis). Ipsa est turris fortitudinis a facie inimici. Nihil proficiet in ea inimicus. Impossibile est ex nive procedere flammam, impossibilius vero est humilitatem esse in eo qui quærit ab hominibus gloriam, quoniam humilitatem præcedit omnis vanæ gloriæ odium. — Hinc ait et Cassianus : Nullo modo poterit in anima nostra virtutum structura consurgere, nisi prius in ea jactata fuerint veræ humilitatis fundamenta, sine quibus nec vitiorum purgatio, nec emendatio morum, nec consummatio virtutum poterit apprehendi.
Footnotes
Chapter 114 of 143