Articulus 13
De causis ac rationibus Deum amandi.
DILIGAMUS Deum, quoniam ipse prior dilexit nos.1 Solus Deus est causa efficiens, infundens et creans habitum caritatis. Multæ autem sunt causæ et rationes ex quarum consideratione incitari debemus ad actualem Dei amorem, profectum et perfectionem. Prima et maxima est infinita bonitas Dei. Si enim creaturæ amabiles sunt quia bonæ et in quantum bonæ, quam summe et ferventissime est amandus is qui naturaliter, essentialiter et prorsus incircumscriptibiliter bonus est?
Secunda est, plena, universalis et absoluta perfectio Dei. Nempe, si quosdam amamus quoniam pulchri sunt, et tanto plus, quanto sunt pulchriores; alios vero, quoniam nobiles sunt, et tanto plus, quo nobiliores; alios autem, quoniam ingeniosi et sapientes; alios, quoniam pii et dulces; alios, quia fortes sunt et liberales; alios, quoniam justi sunt; alios, quoniam facundi et agiles; alios, quia valde virtuosi et sancti fuerunt aut sunt; alios, quia præclara et mira opera quædam fecerunt; et tanto plus diligimus quoslibet horum, quanto amplius tales sunt : nonne decentissimum justissimumque censendum est, ut illum toto corde, ardentissime et incomparabiliter diligamus, qui solus omnia ista cum infinita excellentia habet et est? Ipse etenim Deus excelsus et gloriosus, superpulcherrimus est et pulchritudo separata, in se subsistens, supermundissima, exemplaris, supersplendidissima ac penitus infinita; ipse quoque tam nobilis, perspicax et sapiens, quod suæ nobilitatis nullus est finis, suæ perspicacitatis nulla mensura consistit, suæque sapientiæ nullus est numerus. Con-
Philipp. 1, 23.
Cant. 11, 5.
Ibidem, uxta LXX.
Ps. cxix, 5.
Ps. xli, 3.
Philipp. 1, 23.
Ps. cxlvi, 5. formiter de ejus pietate, dulcedine, fortitudine, liberalitate, justitia, efficacia, virtuositate et sanctitate sentire oportet. Ipse itidem totius eloquentiæ et loquelæ est institutor: cujus locutio tantæ est potestatis, quod eam mox concomitatur effectus, in tantum quod vere omnipotens perhibetur, quoniam eo loquente creata sunt omnia.2 Sed et intra se loquitur locutione æterna, immanente, productiva Verbi æterni, per quod facta sunt universa.3 Ipse etiam est qui facit mirabilia magna solus, cujus opera incomparabiliter sunt præclara.4 Si ergo multi homines tantum arserunt, laboraverunt, profecti sunt ad videndum aliquem virum in una prædictarum virtutum aut eminentiarum præclarum, quam fortiter et infatigabiliter æstuare, laborare, proficere nos debemus, ut Deum, qui in omnibus virtutibus et eminentiis istis prorsus perfectionaliterque immensus est, æternaliter ac beatifice videamus?
Tertia causa et ratio est, quoniam ipse Deus prior dilexit nos, non propter merita nostra, sed ex bonitate et pietate sua immensa:5 imo tam ineffabiliter nos dilexit, quod nec parentum nec aliquorum quorumlibet amicorum dilectio ad nos, comparari potest dilectioni Dei qua nos gratiosissime prævenit.
Quarta ratio est, propter universa beneficia Dei, generalia et specialia, naturalia et supernaturalia, corporalia ac spiritualia; potissime quoniam Pater æternus proprio Filio non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit illum, et quoniam Unigenitus Dei ita dilexit nos, et ex dilectione tradidit semetipsum pro nobis.67 Demum et Spiritus Sanctus non tantum charismata sua, sed et se ipsum dedit et infudit cordibus nostris cum affluentia et dignatione misericordissima. O quantum diligeremus eum qui manum aut pedem abscisum aut erutos oculos restitueret nobis! Quantæ ergo perversitatis et ingratitudinis est non diligere Creatorem, a quo corpus et animam cum omnibus suis membris viribusque habemus, a quo esse, vivere, intelligere ac liberum velle sortiti sumus?
Quinta ratio est, universitas promissorum cœlestium et omnis beatitudo ac gloria sempiterna, utputa bona quæ nec oculus vidit, nec auris audivit8, nec mens comprehendere valet, quæ Deus omnipotens nobis promisit ac præparavit in cœlis. Si diligimus aliquem quia ad cœnam delicatam aut nuptias nos invitavit, quantæ amentiæ et improbitatis putandum est, si non totis præcordiis illum diligimus qui ad tam beatissimam refectionem æternam nos invitare, eamque nobis polliceri ac præparare dignatus est?
Sexta est, quoniam caritas Dei est in se ipsa tam nobilissima virtus, primo ac summe necessaria, et maxime meritoria, summe perornans, dignificans, ditans atque deificans hominem.
Sunt autem et aliæ multæ rationes amandi Deum. Nam et naturalis lex id requirit, naturalis hoc ratio dictat, omnis creatura instigat, Scriptura copiosissime exhortatur, fama decurrens accendit. Vere namque, ut ait Isaac Israelita philosophus in exordio libri Definitionum, fama Dei sublimis est, imo et præclarissima. Et enim nihil de Deo cognoscimus, legimus vel audimus, nisi honestum, præclarum et amabile. Si ergo diligimus interdum aliquem quem nunquam conspeximus, ex solo rumore quo aliquid magni de ipso percipimus, quam summe amandus est Deus, de quo tot et tanta bona audivimus?
Postremo, de causis amandi proximos, etiam inimicos, aliqua sunt prætacta: quibus nunc breviter addi potest ideo quoque proximos esse amandos, quia sine eorum vera et spirituali dilectione Deum diligere non valemus, et etiam propter dona gratiæ et virtutum quæ insunt aut eis inesse possunt.9 Si enim diligimus quosdam propter corporalem eorum pulchritudinem, naturalem pietatem aut ingeniositatem, quanto magis propter supernaturalia gratiæ dona incomparabiliter præstantiora di ligendi sunt? Sed et propter communionem naturæ, atque ob fidei ac Baptismi religionisque christianæ unitatem ac conformitatem, specialiter amandi sunt Christiani.
Occurrit præterea septima ratio Deum amandi, puta propinquitas quædam præcipua. Si enim cognatos, præsertim parentes, valde specialiter adamamus ex attinentia et propinquitate, quanto magis præamandus est Pater spirituum, Deus verus, a quo secundum animam immediate conditi sumus, qui et Pater noster appellari dignatur, imo et jubet?1011
Amplius, introducta in primo tractatu, præsertim articulo septuagesimo tertio, pro remediis contra invidiam et rancorem, valere possunt ad caritatis fomentum. Expulsio enim unius oppositorum, est alterius introductio quædam, quemadmodum et generatio unius, corruptio fertur alterius.
Footnotes
Chapter 105 of 143