Skip to the text

Articulus 27

Exhortatio ad patientiam ex Scripturis et dictis Sanctorum, et quod patientia sit virtus ad Christianos specialiter pertinens.

NOLI vinci a malo, sed vince in bono malum.1 Jam ex Scripturis adductæ sunt multæ auctoritates ad patientiam pertinentes : quibus nunc aliquæ sunt addendæ. Porro quod patientia ad Christianos potissime spectet, constat ex eo quod Christus legifer noster in lege sua hoc copiose edocuit, et proprio exemplo firmavit. Sancti quoque Apostoli et ceteri Christiani perfecti, idem verbis atque operibus ostenderunt. Ait etenim Christus : Audistis quia dictum est antiquis : Oculum pro oculo, et dentem pro dente. Ego autem dico vobis, non resistere malo ; sed si quis percusserit te in dexteram maxillam tuam, præbe ei et alteram, et ei qui vult tecum judicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Hinc iterum ait : Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.2 Denique, quum princeps Apostolorum dixisset, Si benefacientes sustinetis, hæc est gratia apud Deum ; mox addidit : In hoc enim vocati estis, id est, ad hoc estis ad fidem et evangelicam legem pie adducti, ut adversa æquanimiter toleretis, etiam dum bene egeritis, nec increpationem aut pœnam promerueritis. Hinc namque ait discipulis Salvator : Si me persecuti sunt, et vos persequentur. Unde et Paulus testatur : Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur.3 Non ergo dignus est Christianus vocari, qui adversa renuit æquanimiter pati. Quam longe igitur sunt a Christo, qui nec pro excessibus suis volunt condignas reprehensiones et correctiones sufferre !

Insuper, inter beatitudines computat Christus patientiam, dicens : Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.4 Hoc tamen non de quacumque patientia, sed de ea quæ suffert adversa absque propria culpa, pro vera justitia, certum est dici. De qua patientia Christus subjungit ibidem : Beati estis, quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me ; gaudete in illa hora et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis.567 Verum sunt quidam perversi qui et temere excusant se ipsos dum corripiuntur, quumque pro suis castigantur excessibus, quasi consolando se ipsos allegant verba prætacta, dicentes, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quum tamen ipsi non persecutionem, sed justam correctionem, imo et caritativam increpationem patiuntur propter injustitiam suam. Porro quam periculosa atque enormis sit excusatio talis, præsertim dum quis loco et tempore opportuno accusatur et increpatur a suo superiore, constat ex eo quod secundum Thomam in secunda secundæ, aliosque doctores in Summis suis, reus, videlicet fur, latro seu homicida, peccet mortaliter culpam suam negando aut non propalando, quando opportune exigitur dicere veritatem, quum tamen pro culpa sua sit occidendus;8910 non tamen obstante quod timor mortis possit negationem seu absconsionem illam non minime alleviare.11

Rursus ad patientiam ac mansuetudinem hortatur nos Christus in multis Evangelii locis, dicendo in quadam parabola:12 Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me: nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? Et tandem concludit:13 Sic et Pater meus cœlestis faciet vobis, si non remiseritis, etc. Unde et iterum jubet alibi: Quum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem;14 quod si non dimiseritis, nec Pater vester cœlestis dimittet vobis peccata vestra. Hinc et in Oratione dominica nos docuit sic orare:15 Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Quo constat, quod qui aliis non dimittit, sed comminatur, irascitur, aut contra eum tristatur, indignum se exhibet miseratione divina; atque orationem illam fundendo, ore proprio se condemnat: quamvis in persona Ecclesiæ eam sine peccato dicere possit, sicut et symbolum fidei, Credo in Deum, quum tamen ipse qui in mortali est vitio, non credat in Deum.

II Cor. vi, 4.

Præterea ad patientiam hortatur nos Paulus copiosissime ac ardenter. Etenim ad Corinthios: In omnibus (inquit) exhibamus nos sicut Dei ministros, in multa patientia. Et alibi: Patientes estote ad omnes.16 Atque ad Colossenses: Induite vos sicut electi Dei viscera misericordiæ, patientiam, supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Christus donavit vobis.17 Alibi quoque: Gloriamur in tribulationibus.18 Maledicimur, et benedicimus. In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur.19

II Cor. iv, 8.

Denique et Jacobus ait:20 Patientes estote usque ad adventum Domini, et confirmate corda vestra. Et rursus: Exemplum accipite longanimitatis et laboris et patientiæ Prophetas. Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt.21 Et iterum ait:22 Nolite ingemiscere in alterutrum, fratres: hoc est, unus alium cum gemitu quodam ex impatientia aut simili passione ortum habente non intueatur nec cogitet.

Sed et princeps Apostolorum in prima sua ait Canonica: Omnes unanimes, non reddentes malum pro malo, sed econtrario benedicentes, quia in hoc vocati estis;23 et rursus: Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis;24 qui autem patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendant animas suas.

At vero ad commendandam et imprimendam virtutem patientiæ omni fideli, multum valet historia sancti Job ac Tobiæ, et item Legenda S. Eustachii, beatissimi quoque Clementis et parentum ipsius. Unde de Tobia narratur in ejus historia: Hanc tentationem (videlicet cæcitatis plagam) permisit Deus evenire ei, ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus, sicut et sancti Job:25 nam quum ab infantia sua timuerit Deum, non est contristatus contra Deum quod plaga cæcitatis evenerit ei. Unde legitur et angelus Raphael dixisse venerando Tobiæ: Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio (id est adversitas) probaret te.26

Quemadmodum autem per patientiam et mansuetudinem sapientia hominis potissime innotescit, ita per impatientiam insipientia ejus comprobatur. Propter quod in Proverbiis dicitur:27 Impatiens exaltat stultitiam suam. Impatientia quippe ita obtenebrat atque deordinat mentem, ut fatuitatem suam non solum demonstret, sed et exaltet, eam cum impetu evidenter coram aliis pandens. Ideo ait Hugo : Impatientia est, impetuosum animi motum non refrenare. Cassiodorus quoque fatetur : Patientia est quæ omnia vincit adversa, non colluctando, sed sufferendo, non murmurando, sed gratias agendo. Ipsa est quæ animas reddit limpidas Deo. Estque egregium, audire noxia et non respondere contraria. Hinc dicit Ambrosius : Illud magnificum est, si subjectus contumeliis, judicium Dei laudes, si vexatus ægritudine, Dominum depreceris, si te inopia a bono non retrahit.

Porro, ut effatur Gregorius, patientia vera est quæ et ipsum amat quem tolerat. Nam tolerare, sed odisse, non est virtus mansuetudinis, sed velamentum furoris. Si autem mens forti intentione in Deum dirigitur, quidquid in hac vita amarum est, dulce sibi videtur, et omne quod cruciat, requiem putat. Iterum ait : In hoc mens justi ab injusto discernitur, quod justus Omnipotentem inter adversa collaudat, quod asperis rebus non frangitur, quod exterioris gloriæ casu non labitur. Ideo autem Deus donis suis adversa permiscet, ut quidquid in sæculo delectabat nos, amarescat, illudque incendium surgat in animo, quod cœlestium amore nos semper accendat, atque (ut sic loquar) delectabiliter mordeat, suaviter cruciet hilariterque contristet.

Asserit etiam Augustinus : Facile est vestem vilem portare, capite inclinato incedere, super oculos velum demittere; sed verum humilem patientia pandit. Hinc in secundo Collationum volumine abbas Piammon loquitur :28 Patientia vera et tranquilla absque profunda cordis humilitate non acquiritur nec tenetur. Si autem ab aliquo injuriati movemur, certum est non esse in nobis humilitatis fundamenta firmiter stabilita. Ideo ad incursum exiguæ tempestatis ædificium nostrum concutitur.

Postremo Bernardus disseruit : Quam pauci post te, o Domine, ire volunt, quum tamen ad te pervenire omnes velint! Volunt te frui, quoniam delectationes in dextera tua usque in finem;29 sed nolunt te imitari per patientiam; cupiunt conregnare, non compati, cupientes consequi, sed non sequi. Iterum protestatur : Res utilis ac necessaria est tribulatio, quæ in gloriam vertitur; tristitia, quæ in gaudium sempiternum mutatur. Gloriemur ergo in tribulatione, quia in ea spes gloriæ : imo in tribulatione gloria continetur sicut fructus in semine. Propter quod Jacobus ait apostolus : Beatus vir qui suffert tentationem (id est adversitatem), quoniam quum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ.30

Footnotes

  1. Rom. XII, 1. ↩

  2. Matth. v, 43, 44. ↩

  3. II Tim. III, 12. ↩

  4. Matth. v, 10. ↩

  5. Matth. V, 8-40. ↩

  6. Ibid. 11, 12; ↩

  7. Luc. VI, 22, 23. ↩

  8. Joann. XV, 20. ↩

  9. Ibid. 21. ↩

  10. I Petr. II, 20. ↩

  11. q. cx, a. 3 ad 4um. ↩

  12. Matth. xviii, 32, 33. ↩

  13. Ibid. 35. ↩

  14. Marc. xi, 25, 26. ↩

  15. Matth. vi, 12. ↩

  16. I Thess. v, 14. ↩

  17. Coloss. iii, 12, 13. ↩

  18. Rom. v, 3; ↩

  19. I Cor. iv, 12; ↩

  20. Jacob. v, 7, 8. ↩

  21. Ibid. 10, 11. ↩

  22. Ibid. 9. ↩

  23. I Petr. iii, 8, 9. ↩

  24. I Petr. iv, 14, 19. ↩

  25. Tob. ii, 12, 13. ↩

  26. Tob. xii, 13. ↩

  27. Prov. xiv, 29. ↩

  28. Collat. XVIII, 13. ↩

  29. Ps. XV, 10. ↩

  30. Jacob. I, 12. ↩

Chapter 119 of 143