Articulus 33
De justitia, quæ est præclarissima virtus.
JUSTUS Dominus, et justitias dilexit ;1 æquitatem vidit vultus ejus. Quum similitudo sit causa amoris et ratio diligendi, quid mirum si justus Dominus justos diligat servos et approbet æquitatem ? Deus autem in se ipso substantialiter est virtus ipsa ac sanctitas, rectitudo fontalis, et omnis rectitudinis atque justitiæ causalis et exemplaris origo.
Porro justitia sic ab aliquibus definitur: Justitia est constans et perpetua voluntas jus suum unicuique tribuens. In qua definitione voluntas accipitur non pro potentia volitiva, sed pro actu ejus vel habitu, secundum quod justitia accipi potest pro actu et habitu. Idcirco evidentius dici posset : Justitia est constans atque perpetuus habitus voluntatis, seu constans et perpetua virtus voluntatis, jus seu debitum suum unicuique tribuens. Dicitur autem justitia constans et perpetua : non quod interrumpi aut amitti non queat, sed quia propositum justi est immobiliter adhærere justitiæ. Hinc alii dicunt, quod justitia est virtus unicuique quod suum est tribuens. Quam Philosophus in justitiam commutativam distributivamque dividit ; et supra, articulo quinto, divisa est in justitiam politicam et purgatoriam, purgatique animi et exemplarem.
Denique, justitia proprie est ad alterum, quamvis metaphorice dicatur quis habere et exercere justitiam ad se ipsum, in quantum in homine sunt pars superior atque inferior, vel idem diversos induit actus. Hinc Tullius in secundo ait Rhetoricæ : Justitia est habitus animi, communi utilitate conservata, suam cuique tribuens dignitatem. Justitia etenim multum attendit communem utilitatem. Unde quandoque plus aliquem punit quam commeruisse videtur, propter reipublicæ bonum. Hinc Tullius loquitur : Primum justitiæ fundamentum est, ne alicui noceatur ; deinde, ut communi utilitati serviatur aut provideatur. Et rursus primo de Officiis : Justitiæ, inquit, ista est ratio, quod per ipsam societas hominum mutua et vitæ communitas continetur. Ambrosius quoque in libro de Paradiso : Justitia, ait, magis aliis quam sibimet prodest, utilitatesque proprias negligit, communia emolumenta præponens. Verumtamen in iis quæ sunt de necessitate salutis, in primis providet suo subjecto. Porro justitia dicitur unicuique suam tribuere dignitatem, quia impendit cuilibet quod dignum est ei impendi, seu quod ei debetur. Et debitum istud interdum est ex jure aut fœdere naturali ; quandoque ratione prælationis sive officii, sicut obedientia debetur prælatis; aliquando autem ex merito aut demerito, sicut justis debetur laus, injustis tormentum. — At vero, secundum Anselmum, justitia est rectitudo voluntatis propter se servata. Secundum Isidorum vero, est ordo et æquitas qua homo cum unaquaque re bene ordinatur. Macrobius autem : Justitiæ, inquit, est unicuique quod suum est servare et exhibere.
Qualiter demum intelligenda sint præinducta, Thomas in secunda secundæ, quæstione quinquagesima octava, magistraliter docet : quod brevitati studens didebeo Deo, ut omnes sensus mei, vires, mitto.
Insuper, quia justitia proprie respicit bonum commune, ad quod ordinat cetera bona, ideo omnium actus virtutum possunt ad justitiam pertinere, secundum quod per justitiam referuntur particulares personæ et actus earum virtuosi ad bonum communitatis. Et juxta hunc modum vocatur justitia virtus communis, non utique per prædicationem, quemadmodum genus commune est ad suas species, sed per virtualem quamdam continentiam et influxum, in quantum imperialiter movet, disponit et refert actus aliarum virtutum ad bonum commune. Idcirco, quemadmodum caritas, quæ pro proprio objecto respicit bonum divinum, est virtus specialis quoad suam essentiam, sed generalis in quantum per imperium et influentiam ordinat ad bonum divinum aliarum actus virtutum; sic de justitia est dicendum, secundum modum nunc tactum. Verumtamen agnoscendum, quod justitia aliquando in Scripturis tam extense accipitur, quod quælibet virtus potest dici justitia, et quodlibet opus virtuosum potest vocari justum. Est enim quælibet virtus quædam justitia, in quantum actus ejus cadit sub præcepto, sicque agit quod debet, et per eam homo se habet sicut exigitur vel oportet. Sicque Christus sumpsit justitiam, suo loquens baptistæ : Sine modo, sic enim decet nos implere omnem justitiam, id est omnem virtutem (quod tamen Augustinus specialiter de humilitate exponit);2 et quum iterum ait :3 Quærite primum regnum Dei et justitiam ejus.
Itaque justitia per respectum ad Deum consistit in hoc, ut ejus obediamus præceptis in omnibus cum reverentia ac diligentia debita, et ei pro viribus grati simus, imo ei nos totos offeramus ac rependamus in omni subjectione, gratiarum actione, laude et cultu nobis possibili, quemadmodum totum quod habemus, sumus, vivimus et valemus, ab ipso accepimus. Ideo ait S. Hilarius : Hoc potissime lingua et ratio eum loquantur ac venerentur. Qui autem ad evangelica se adstrinxit consilia, aut qui aliquid Deo vovit, jam tenetur ad illa veluti ad præcepta : imo ratione professionis aut voti ad illa maxime obligatur. Unusquisque quoque tenetur satisfacere Deo pro injuriis quibus eum inhonoravit peccando. Justitia autem ad proximos est, eis facere quod quis sibi vult fieri rationabili voluntate, debita solvere, satisfacere pro offensa, alios ædificare, superioribus obedientiam reverentiamque impendere, inferioribus ac subjectis sic præesse ut superioritatis requirit officium, parentibus vicem pro posse rependere, atque unicuique loco et tempore opportuno exhibere consilium auxiliumque pro posse.4 Ad se ipsum vero exercere justitiam, est corpus spiritui subdere, sensualitatem sub rationis gubernaculo continere, corpori necessaria non negare, proprias culpas examinare, dijudicare, punire.
Denique de dignitate justitiæ ait Philosophus quinto Ethicorum, quod sit præclarissima virtus, et quod nec Lucifer nec Hesperus tam admirabilis esse videtur. Tullius quoque libro primo de Officiis : Ex justitia, ait, præcipue viri boni vocantur, et in ea virtutis splendor est maximus. De ea etiam in libro de Civitate Dei asserit Augustinus, quod subtracta justitia, regna non sunt nisi latrocinia magna. Et alibi : Habet, inquit, justitia lucem suam, illuminat et perfundit animam sibi inhærentem; anima autem a justitiæ luce aversa, quanto acutius quærit quid contra justitiam agat aut dicat, tanto plus obtenebratur, et in profunda falsitatum ac vitiorum demergitur.
Hinc ait Bernardus : Justitia virtus est quod suum est cuique tribuens. Tribue ergo tribus quæ sunt sua, scilicet superiori, inferiori, æquali. Superiori redde reverentiam et obedientiam; æquali, consilium et auxilium jure fraternitatis et societatis humanæ; inferiori, sollicitam gubernationem; tibi ipsi, custodiam, ne pecces, et disciplinam, ne quod peccasti, impunitum relinquas. Pertinet autem justitia præsertim ad præsidentes ac judices, ut sine personarum acceptione in omnibus juste se habeant. Et rursus ait Bernardus: Rectus et justus est ille qui ad terrena non curvatur, qui ad cœlestia ac divina totus erigitur, qui divinæ voluntati in cunctis subjicitur.
Footnotes
Chapter 125 of 143