Articulus 28
Quam præclara ac desiderabilis virtus sit mansuetudo.
FILI, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris.1 Patientia et mansuetudo in multis conveniunt, et frequenter sancti Patres unam earum pro alia sumunt : proprie tamen de eis loquendo, realiter distinguuntur, suntque virtutes distinctæ. Quemadmodum enim patientia passionem tristitiæ moderatur, sic mansuetudo est virtus moralis iram refrenans ac moderans, loquendo præsertim de ira ut est passio naturalis. Sed et iram per vitium mansuetudo restringit, nisi hujusmodi ira in tantum excrescat, quod fiat mortalis, sicque mansuetudinem perimat. Iram quoque per zelum, quæ aliqualiter turbat mentis oculum, mansuetudo coercet.
Denique, sicut tristitia est de aliquo malo adversante seu nocivo, ita et ira est de malo pœnali illato, videlicet de injuriatione aut parvipensione seu læsione inflicta. Ideo ex eisdem causis oritur mansuetudo ex quibus et patientia, utpote ex diversis considerationibus quibus adversa et mala pœnalia irrogata considerantur ut multipliciter bona atque utilia homini. De quibus causis et considerationibus dictum est paulo ante, articulo vicesimo quarto. Si enim mala pœnalia taliter attendantur et acceptentur, nequaquam de eis irascemur, sed magis lætabimur. Ideo ex considerationibus illis mansuetudo generatur, loquendo de mansuetudine acquisita. Mansuetudo vero infusa ex eis augetur, perficitur, conservatur et actuatur.
Amplius, quum mansuetudo habeat iram refrenare ac moderari, idcirco quam detestabilis, inhonesta, afflictiva, scandalizativa, nociva, periculosa ac vitiosa est ira, tam desideranda, honesta, suavis, exemplaris, fructuosa, secura ac virtuosa est mansuetudo. Quam detestanda autem et scandalosa ac prava in se atque in suis effectibus ac filiabus sit ira, dictum est primo tractatu.2
Rursus, ad amplectendam mansuetudinem et ad proficiendum in ea, valent omnia illa quæ quinquagesimo nono articulo ejusdem tractatus sunt adducta pro remediis contra iram, et alia multa quæ ante articulum illum de fugibilitate et reprobatione iræ sunt dicta. Nempe quæ iram expellunt et ejus sanant languorem, inducunt et nutriunt mititatem.3
In primis ergo mansuetudo facit hominem suis proximis et condomesticis, imo et ceteris, valde amabilem, gratiosum, exemplarem, portabilem et delectabiliter conversativum.
Secundo assimilat hominem Deo, qui cum tranquillitate imperturbabiliter judicat, sicut in libro Sapientiæ fertur.4 Qui et per Jeremiam contestatur : Numquid me ad iracundiam provocant impii?5 nonne semetipsos in confusionem vultus sui? Cui cantamus in Psalmo : Quoniam tu, Domine, suavis et mitis.6 Itaque, sicut ira assimilat hominem brutis, ut cani, ac feris et belluis, sic mansuetudo conformat eum Deo et angelis.
Tertio mansuetudo facit hominem specialiter templum ac thronum Spiritus Sancti, qui (ut in Isaia legitur) super humilem et quietum (id est mansuetum) requiescit.7
Quarto facit hominem divinæ illuminationis capacem ac sapientem. Propter quod ait Psalmista :8 Diriget mansuetos in judicio, docebit mites vias suas. Anima namque ab inquietudine iræ et vitiorum eam sequentium quiescendo, fit apta ad illuminationem supernam, sicut per iram præcipue excæcatur.
Quinto parit in homine spiritualem consolationem, juxta illud Psalmi :9 Mansueti delectabuntur in multitudine pacis. Sicut enim ira mentem exasperat, amaricat et affligit ; sic mansuetudo eam lenificat, exhilarat et delectat. Ideo loquitur Isaias : Addent mites in Domino lætitiam, et in Sancto Israel exsultabunt.10
Sexto meretur beatitudinem copiosam, imo et tranquillam proprii corporis possessionem in vita præsenti, sicut apud Matthæum ait Salvator :11 Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Et in Psalmo : Mansueti autem hereditabunt terram.12 Quod et de beatifica cœlestis patriæ possessione potest intelligi. Propter quod in psalmo illo subjungitur : Et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam.13 Et rursus ait Psalmographus :14 Dominus exaltabit mansuetos in salutem.
Septimo specialiter promeretur protectionem divinam et judicium Dei pro se, secundum illud Isaiæ : Arguet in æquitate pro mansuetis terræ.15
Octavo facit hominem apud Deum exaudibilem, complacentem, ac spirituali opulentia redundantem. Propter quod scriptum est :16 Humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio. Atque de Moyse legitur in Ecclesiastico : In fide et lenitate (id est in mansuetudine) ipsius sanctum fecit illum Dominus.17 Hinc divinus Dionysius in epistola ad Demophilum asserit, quod Moyses et David præcipuam apud Deum gratiam invenerunt, quoniam mites erant.18 Unde quum Aaron et soror ejus Maria Moysi detraxissent, iratus est Dominus valde ;19 et causa hujus subjungitur in Numeris : Erat enim Moyses vir mitissimus. Ex quo constat quantum Deus pro mansuetis zeletur et eorum ulciscatur in juriam.20 Nam et Mariam illam pro sua detractione in Moysen ita plagavit, quod fuit instar nivis candens ex lepra.21 Hinc et David sciens mansuetudinem Deo tam placitam, exoravit :22 Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis ejus. Beatissimo quoque Dionysio apparens Christus in carcere, dixit : Benignitas et dilectio quam semper habuisti, facient ut quidquid petieris pro aliquibus, impetres. Unde in Ecclesiastico dicitur :23 Beneplacita est Domino fides et mansuetudo.
Nono facit hominem verum Christi discipulum, qui præcepit : Discite a me quia mitis sum et humilis corde.24
Decimo aptat hominem ad informationem humanam. Ideo dicitur in Ecclesiastico : Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei. Et Jacobus ait :2526 In mansuetudine suscipite insitum verbum Dei. Unde quum dixisset Propheta, In Domino laudabitur anima mea, mox addidit :2728 Audiant mansueti et lætentur.
Sunt et alii multi præclari mititatis effectus : per quam etiam fit homo specialiter aptus ad regimen aliorum, sicut per iram ad hoc ineptus efficitur. Propter quod in Proverbiis scriptum est :29 Roboratur clementia thronus regis ;30 et in Ecclesiastico : Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens tibi subjectos. Hinc Scriptura hanc sanctam virtutem valde commendat et necessariam esse fatetur.31 Propterea ait Apostolus : Servum Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes.32 Et rursus : Sectare (inquit) mansuetudinem.33 Unde et in Sophonia habetur : Quærite Dominum, omnes mansueti terræ.
Innotescit ergo ex iis, quam sublimis et fructuosa virtus sit mansuetudo, et quam multipliciter commendabilis exstet, qualiter etiam possit acquiri, augeri ac perfici. Cujus possent distingui tres gradus, quemadmodum paulo ante distincti sunt gradus patientiæ, quia æqualis est modus ac ratio distinctionis ambarum.34 Quod faciliter potest perpendi : idcirco pertranseo.
A Hanc ergo virtutem amplectamur, atque in ea nos custodiamus. Nam sicut per iram incurrit homo diversa pericula etiam inter homines, tam in sua persona quam in rebus ac personis attinentibus sibi, ita per mansuetudinem præservatur ab illis. Ideo in Ecclesiastico scriptum est :35 Fili, in mansuetudine serva animam tuam.
Postremo, ad commendandam mansuetudinem recitari possunt historiæ primo Regum descriptæ de persecutionibus sancti David ab iniquo Saule, quam mansuetus fuerat David in illis, in tantum quod ipsemet non exercuit ultionem in Saul, quum hoc facillime facere potuisset, sed nec permisit militem suum Abisai occidere ipsum Saul. Ad idem spectat, quod sanctus Joseph patriarcha tam mitis, clemens atque beneficus exstitit fratribus suis, a quibus tantam invidiam, persecutionem, aspernationem, et tandem injustissimam venditionem sustinuit.3637 Horum ergo mansuetudinem consectemur.
Footnotes
-
Eccl. III, 19. ↩
-
art. LV-LVIII. ↩
-
ibidem. ↩
-
Sap. xii, 18. ↩
-
Jer. vii, 19. ↩
-
Ps. lxxxv, 5. ↩
-
Is. lxvi, 1, 2. ↩
-
Ps. xxiv, 9. ↩
-
Ps. xxxvi, 11. ↩
-
Is. xxix, 19. ↩
-
Matth. v, 4. ↩
-
Ps. xxxvi, 11. ↩
-
Ibid. 29. ↩
-
Ps. cxlx, 4. ↩
-
Is. xi, 4. ↩
-
Judith ix, 16. ↩
-
Eccli. xlv, 4. ↩
-
Epist. viii, 1. ↩
-
Num. xii, 1, 2, 9. ↩
-
Ibid. 3. ↩
-
Vum. xii, 10. ↩
-
Ps. cxxxi, 1. ↩
-
Eccl. i, 34, 5. ↩
-
Matth. xi, 9. ↩
-
Jacob. i, 21. ↩
-
Eccl. v, 13. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Ps. xxxiii, ↩
-
Prov. xx, 8. ↩
-
Eccl. iv, 5. ↩
-
II Tim. ii, 4. ↩
-
Tim. vi, 11. ↩
-
Soph. ii, 3. ↩
-
art. xxvi. ↩
-
Eccl. x, 31. ↩
-
Gen. xlii et seq. ↩
-
I Reg. xxiv, xxvi. ↩
Chapter 120 of 143