Articulus 36
Quod obedientia ad omnem Christianum spectet præcipue.
OMNIS anima potestatibus sublimioribus subdita sit.1 Quantum omnis Christifidelis suis teneatur ac debeat superioribus obedire, Christus per se ipsum verbo ac opere demonstravit ac docuit.2 Ipse etenim factus est obediens Patri usque ad mortem, imo inclusive usque ad acerbissimam ac ignominiosissimam mortem crucis. Ipse quoque in Evangelio protestatur : Descendi de cœlo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me ;3 et rursus : Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.4 Itaque qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare.5 Nam et Christus fatetur :6 Nemo venit ad Patrem nisi per me ; itemque : Qui mihi ministrat, me sequatur.7 Et rursus loquitur : Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione.8
Denique Deus vult, jubet et exigit ut non solum obediamus ei immediate ac divinis præceptis, sed et vicariis ejus, omnique homini qui jurisdictionem aliquam super nos habet, ita quod unusquisque obedire cuilibet suo superiori tenetur in iis quæ cathedram superioris concernunt, seu ad ejus pertinent jurisdictionem. Sicque hominibus obedire, et juri positivo, sacris canonibus ac decretis Ecclesiæ, virtualiter continetur in divinis præceptis, estque obedire eisdem. Imo formaliter et expresse Deus præcepit obedire cuilibet superiori in his quæ suæ superioritatis mensuram terminumque respiciunt. Hinc Deo est in omnibus absolute obediendum, deinde Romano Pontifici plus quam alicui præsidenti inferiori. Unusquisque quoque suo prælato ac principi proprio in pertinentibus ad illorum primatum obedire tenetur, ita ut milites obediant principi militiæ in pertinentibus ad bellum, servi et ancillæ dominis dominabusque suis in exsecutione servilium operum et obsequiorum ad quæ conducuntur aut assumuntur, filii et filiæ suis parentibus in pertinentibus ad educationem, disciplinam et curam domesticam, religiosi quoque Patribus suis in his quæ in eorum regula aut statutis per modum continentur præcepti, parochiani vero suis plebanis et eorum vicariis in spiritualibus et ecclesiasticis rebus ad eorum vocationem spectantibus. Verumtamen nulli horum est obediendum in his quæ evidenter contrariantur præceptis evangelicæ legis.
Præterea, cur tam ordinate, prompte et caritative sit cunctis superioribus obediendum, docet Apostolus Romanos, præallegatis verbis adjiciendo : Non est enim potestas (id est auctoritas, superioritas sive prælatio) nisi a Deo ; quæ autem a Deo sunt, ordinata sunt : itaque qui resistit potestati (hoc est suo superiori), Dei ordinationi resistit. Quod quam mortale sit atque damnabile, subdit Apostolus, dicens : Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt.9 At vero quam prompte, reverenter ac amorose debeant Christiani obedire suis superioribus fidelibus, præsertim prælatis, et item parentibus, constat ex eo quod sacratissimi apostoli Petrus et Paulus in suis Epistolis tam ubertim ac seriose præceperunt fidelibus, ut etiam infidelibus dominis suis cum omni timore, utique filiali, vel saltem initiali, sint subjecti ac servientes fideliter et sincere.1011
Præterea, objectum obedientiæ est præceptum superioris expressum vel tacitum, dummodo innotescat. Etenim superioris præceptiva voluntas, qualitercumque pateat, vim præcepti obtinet ; et tanto obedientia promptior perfectiorque consistit, quo amplius prævenit expressum præsidentis præceptum.
Hanc virtutem sacra Scriptura et sancti Patres vehementissime laudant, summe extollunt, atque ad eam copiosissime exhortantur. Nempe in Proverbiis Salomon ait : Audi, fili mi, disciplinam patris tui ;12 et iterum : Mens justi meditatur obedientiam.13 Et alibi : Melior est (inquit) obedientia quam victimæ ;14 et, Qui custodit præceptum, non experietur quidquam mali.15 Præterea primo Regum Samuel propheta breviter docet quam virtuosum sit obedire, et quam iniquum sit inobedientem exsistere : Melior (inquiens) est obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum : quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare ; et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere.16
Hinc prædicator verbi cœlestis sapienter, frequenter ac fervide debet populum instruere, exhortari et inflammare, quatenus in cunctis juxta prætacta superioribus suis obediant, non ex servili timore aut compulsione, neque cum murmuratione aut indignatione, sed prompte, ex Dei amore ac zelo justitiæ, cum omni fidelitate, patientia et humilitate : quia sic obediendo, ineffabiliter promerentur apud Altissimum et complacent Deo, imo talis eorum servitus atque subjectio est purgatorium eorumdem. Si autem ita non egerint, sed vel rebelles exstiterint, aut cum murmuratione, infidelitate seu irreverentia injuncta sibi compleverint, graviter peccant et pereunt.
Præterea, qui aliis præsunt, et sibi obediri servirique volunt, jugiter pensent quam intolerabile eis instet judicium apud Judicem summum, nisi et ipsi in primis Deo, deinde et superioribus suis cum debita reverentia, corde fideli obediant : quia, ut asserit Augustinus, nihil iniquius est, quam ut quis velit sibi a suis inferioribus obtemperari, et tamen ipse non curet nec satagat suis superioribus obedire. Quum igitur Deus omnipotens sit cunctis superioribus infinite præstantior ac honorabilior, inexcusabiliter damnabiles sunt, qui cupiunt et requirunt sibi ab hominibus reverentiam obedientiamque impendi, et tamen negligentes ac desides sunt suo Creatori cum timore ac reverentia deservire. Imo tales excæcati et miseri se ipsos videntur Deo præferre, et magis se reputare quam Deum, suntque Deo prorsus ingrati ac infideles. De quibus prædixit Apostolus : Erunt homines amantes se ipsos, cupidi, elati, voluptatum amatores magis quam Dei.17
Footnotes
Chapter 128 of 143