Articulus 19
De dignitate et laude humilitatis, ac præclaris ejus effectibus.
QUI humiliatus fuerit, erit in gloria. Contrariorum contrariæ exstant proprietates.1 Idcirco quanto superbia vilior art. xxiv, xxx. vituperabiliorque consistit, tanto humilitas ei contraria dignior ac laudabilior rite asseritur. Nam et teste Philosopho, optimum opponitur pessimo, et quo aliquid pejus est, tanto bonum ei contrarium melius perhibetur. Idcirco ex præinductis primo libro de vilitate, odibilitate ac fugibilitate superbiæ, elici valet quanta sit præclaritas, amabilitas atque amplexabilitas humilitatis.
Itaque prima dignitas ejus et laus est, quod ipsa est fundamentum virtutum et quodammodo prima virtus. Quidquid enim boni quis egerit, quidquid virtutis et gratiæ aut etiam excellentiæ habere quis videatur, nisi in vera ac stabili humilitate fundetur ac radicetur, cito deperditur, faciliter exsufflatur, celeriter superatur. Quemadmodum ergo volens turrim construere, tanto profundius ac fortius collocat fundamentum, quanto ipsam turrim intendit facere altiorem et inexpugnabiliorem; ita qui cupit in via virtutum proficere, et spiritualem construere machinam in medio animæ suæ, in qua Dominus commorari dignetur, quanto amplius in virtutibus crescere optat, et quanto ad sublimiorem proficisci ac pervenire perfectionem molitur, tanto in profundiori ac firmiori humilitate se fundare debet ac indiget. De hoc sancti Patres multa locuti sunt: quæ prolixum est allegare.
Secunda humilitatis dignitas et laus est, quod sicut superbia dicitur omnium vitiorum regina ac mater, quoniam universa peccata secum adducit et ingerit, sic humilitas fertur omnium actuum virtuosorum parens et causa, quoniam mentem quam ipsa inhabitat, omni bono adimplet.
Tertia dignitas ejus est, quod Christus tam specialiter atque solenniter eam nobis præcipit et commendat, atque se ipsum ejus magistrum et exemplar proponit: Discite (inquiens) a me quia mitis sum et humilis corde.23 Primam quoque beatitudinem in ea constituit, dicens: Beati pauperes spiritu, id est humiles, secundum unam expositionem. Et in Evangelio eam frequenter ac specialissime commendavit, ac glorificandam promisit, dicendo:4 Qui se humiliat, exaltabitur. Et rursum loquitur: Quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. Hinc et in Cœna pedes lavit discipulorum, quibus et dixit:56 Exemplum dedi vobis, etc.7 Et denuo dixit: Qui major est vestrum, sit vester minister; itemque: Ego in medio vestrum sum sicut qui ministrat;89 et, Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Hinc demum statuit parvulum in medio discipulorum, dixitque: Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum;10 et rursus:11 Quicumque humiliaverit se sicut parvulus iste, hic major est in regno cœlorum. Ex quibus omnibus evidentissime elucescit quam specialiter ac mirabiliter nobilis, desideranda ac necessaria virtus sit gloriosa humilitas.
Quarta dignitas ejus est, quod Christus eam specialiter præelegit pro armatura ad expugnandum aerias potestates, ad destruendum opera diaboli, ad recuperandum hominibus altitudinem et decorem regni cœlestis: quia, ut beatissimus Leo Papa testatur, tota Salvatoris victoria qua diabolum vicit ac mundum, humilitate est concepta ac consummata, et ipsam humilitatem pro omni fortitudine et armatura Filius Dei elegit atque assumpsit.
Quinta dignitas ejus est, quod ipsa est character ac titulus inter filios Dei et filios diaboli separans ac distinguens. Ipsa quoque probabile signum est prædestinationis, sicut elatio reprobationis. Quemadmodum enim Augustinus inter cives Jerusalem civesque Babylonis, seu inter ministros ac filios Dei et ministros diaboli, distinguit per caritatem et improbum sui ipsius amorem; ita inter eos discernit Gregorius per humilitatem et elationem.
Sexta est, quod humilitas est specialiter via redeundi ad regnum cœlorum, sicut superbia causa fuit et via perdendi illud.
Septima dignitas ejus est, quod a sanctis Patribus tam specialiter ac magnifice collaudatur. Vocatur namque ab eis fundamentum, custos, radix, tutela, robur, regina, fotrix, mater virtutum.
Octava dignitas ejus est, quod tam præclaros parit effectus in anima. Disponit namque in primis ad omnem gratiam ac virtutem, seu incrementum virtutum, sicque ditat spiritualiter animam : propter quod fertilissima vallis vocatur. Nam Deus, qui superbis resistit, humilibus dat gratiam, in quibus præcipue adimpletur quod ait Salvator : Habenti dabitur, et abundabit. Denique ipsa specialiter parat mansionem Spiritui Sancto, sicut antiqua translatio continet in Isaia : Super quem requiescet Spiritus meus, dicit Dominus, nisi super quietum et humilem? Deinde humilitas facit hominem proximis et contubernalibus suis specialiter carum, gratiosum, portabilem. Nam sicut coram Deo et hominibus odibilis est superbia, sic coram eis amabilis exstat humilitas. Quemadmodum etiam superbia generat jurgia, ita humilitas pacem. Amplius, humilitas sapientiam et illuminationem promeretur a Deo. Nam ubi humilitas, ibi et sapientia.
Christus quoque in Evangelio : Confiteor (inquit) tibi, Pater, quia revelasti hæc parvulis, id est humilibus. De quibus et Psalmista loquitur Deo : Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis ; itemque : Testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis. Deinceps humilitas promeretur exaltationem in regno, juxta illud Proverbiorum : Humilem spiritu suscipiet gloria. Ipsa quoque specialiter conculcat diabolum, et omnes laqueos ejus evadit, quemadmodum sancto patri Antonio Dominus revelavit. Quum enim vidisset Antonius aerem dæmonum laqueis plenum, et exclamasset, Domine, quis evadet hos? vox de cœlo respondit : Sola humilitas. Sic et diabolus admirabili patri Macario occurrens, coactus est dicere : Unum est in quo me superas. Et interrogante Macario, Quid est hoc? respondit : Humilitas tua. Postremo, humilitas facit hominem suis proximis obsequiosum, singularitatem vitare, hypocrisim abhorrere, signa specialis devotionis coram aliis præcavere, modicis esse contentum, honore alios prævenire, propriam laudem odire, ex aliorum veneratione ac laude sibi exhibitis se ipsum magis despicere, viliora implere obsequia.
Quum ergo tanta sit humilitatis necessitas, dignitas, amabilitas, fructuositas, decor et gloria, jam totis præcordiis eam affectemus, amplectamur, custodiamus, perficiamus et operemur; atque in causis ejus præcedenti articulo introductis, exerceamus nos indesinenter. Nam posita causa, ponitur et effectus. Ideo illa ex quorum consideratione humilitas generatur, augetur et conservatur, assidue et acute consideremus. Sic quippe in ea indubitanter crescemus, stabiliemur ac perficiemur.
Footnotes
Chapter 111 of 143