Skip to the text

Articulus 25

De effectibus patientiæ, et qualiter ipsa sit radix custosque virtutum.

QUI patiens est, multa gubernatur prudentia.1 Patientia tot et tanta bona operatur in homine, ut nequeat explicari. Pauca tamen de multis breviter sunt tangenda.

Primus ergo patientiæ effectus est, quod hominem eruit, purgat, præservat a pœnalissima ac pessima passione tristitiæ, quæ ob suam amaritudinem ac mordacitatem recte vocari potest passio infernalis. Unde de ea in Ecclesiastico legitur:2 Tristitiam non des animæ tuæ, et non affligas te ipsum in consilio tuo; jucunditas cordis, hæc est vita hominis. Tristitiam longe expelle a te: multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in ea. Hinc in Proverbis dicitur: Animus gaudens ætatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa.3 Et denuo Salomon ait: Sicut tinea vestimento et vermis ligno, sic tristitia nocet cordi.4 Ex isto effectu patientiæ alii multi optimique sequuntur effectus. Patientia quippe eruendo hominem a prava ista tristitia, eruit eum ex consequenti a malis prætactis quæ ex tristitia oriuntur, quæ sunt: dejectio animi, amaricatio cordis, tædium vitæ, acedia, obscuratio mentis, ira, invidia, ac multa similia. Sicque patientia eripit animam etiam in præsenti ex quodam inferno, utpote ab his vitiis, afflictionibus, desolationibus atque miseriis ex tristitia provenientibus.

Secundus effectus patientiæ est, quod ipsa facit hominem sui ipsius laudabilem possessorem ac dominum. Possessio namque importat quietum dominium. Quum ergo patientia expellat ab homine tristitiam, et ex consequenti turbulentiam et inquietudinem, et consimilia vitia mentem inquietantia, ita quod perdit se ipsam et vincitur a parte sensitiva; constat quod per patientiam efficiatur homo sui ipsius possessor et compos ac dominus.

Tertius est, quod hominem valde comfortat, imo fortissimum facit, quemadmodum Salomon dixit: Melior est patiens viro forti; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.5 Circa quod scribit Gregorius, quod majus ac fortius sit per patientiam superare se ipsum ac propriam animositatem atque mordacem tristitiam, quam per fortitudinem urbes expugnare et hostes.

Quartus est, quod facit hominem præcipue exemplarem, atque ad aliorum instructionem idoneum, quemadmodum scriptum est:6 Doctrina viri per patientiam noscitur. Quocirca affirmat Gregorius, quod tanto unusquisque convincitur minus doctus, quanto fuerit minus patiens; et item, quod nequit salubriter alios docere, qui non novit aliorum mala æquanimiter ferre.

Quintus est, quod ipsa est aliarum virtutum probatrix ac demonstratrix: quia per eam potest specialissime agnosci an homo veraciter virtuosus sit, quoniam ex adversitatibus, irrisionibus ac persecutionibus non tristari, est signum præcipuum exstirpationis privati amoris, cujus plena evulsio est perfectæ caritatis adeptio omniumque virtutum possessio. Ideo in Ecclesiastico scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.7 Quemadmodum enim mala olla in igne posita crepit et exsilit, sic homo ficte et apparenter virtuosus, si tribulationibus, increpationibus, irrisionibus exerceatur, per impatientiam crepit, atque per gestus et verba prava erumpit.

Sextus, quoniam patientia operatorem suum etiam in hac vita remunerat. Nam parit in eo magnam quietem, consolationem præcipuam, opulentiam spiritualem, sapientiam salutarem, et quemdam in hoc sæculo paradisum. — Hinc ait Gregorius, quod patientia omnium virtutum radix et custos est. Quod Thomas in secunda secundæ, quæstione centesima tricesima sexta, exponit, dicendo: Patientia ceterarum virtutum custos et radix est, non eas directe causando, imo multæ virtutes eam præcedunt, sed prohibens removendo, id est impedimenta virtutum tollendo.8 Ex eventu namque adversitatum primo oritur in homine quædam tristitia, et ex tristitia sequitur ira, ex ira odium, ex ira quoque et odio vindicta seu læsio aliorum. Per hoc ergo quod patientia tristitiam domat ac moderatur aut pellit, tollit omnia mala illa ex tristitia provenientia. Humilitas quoque dicitur radix et fundamentum ac custos virtutum, prohibens removendo, in quantum expellit superbiam omnium vitiorum originem.

Infatigabiliter igitur enitamur patientiam in nobis habere, perficere, custodire, præfatos quoque ipsius effectus incessabiliter possidere.

Footnotes

  1. Prov. xiv, 29. ↩

  2. Eccl. xxx, 22-25. ↩

  3. Prov. xvii, 22. ↩

  4. Prov. xxv, 20. ↩

  5. Prov. xvi, 2. ↩

  6. Prov. xix, 1. ↩

  7. Eccli. xxvii, 6. ↩

  8. art. 2 ad 3um. ↩

Chapter 117 of 143