Articulus 29
Quam præclara, necessaria ac fructuosa virtus sit castitas.
HÆC est voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum. Inter quatuor virtutes cardinales una est temperantia, quæ est virtus moralis delectationes sensuales refrenans.1 Cujus præcipuæ partes ac species sunt castitas ac sobrietas, ita quod castitas directe contrariatur luxuriæ, sobrietas gulæ. Castitas ergo nunc sumitur prout est virtus concupiscentiam venereorum refrenans ac moderans, et omnem illicitum coitum reprimens ac devitans.
Denique, hujus castitatis triplex est species, utputa castitas virginalis, vidualis et conjugalis. Atque, ut in Evangelio docuit Christus, castitati debetur fructus, ita quod castitati virginali debetur fructus centesimus, castitati viduali fructus sexagesimus, castitati conjugali fructus tricesimus, juxta illud Lucæ :2 Semen cecidit in terram bonam, et ortum fecit fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum.3 Semen quippe est verbum Dei :4 cujus fructus est spiritualitas quædam, quæ in hoc præsertim consistit, quod homo a carnali voluptate se retrahit et divinis inhæret.
Denique, quum lex Christi sit lex totius perfectionis ac puritatis, constat castitatem ad omnem Christifidelem præcipue pertinere. Quanta autem sit dignitas, puritas, fructuositas castitatis, perpendi potest ex iis quæ supra de vilitate, immunditia, enormitate atque effectibus luxuriæ dicta sunt. Nam sicut in luxuriæ speciebus est maxima turpitudo ac bestialitas, ita in castitate est splendor præcipuus, angelicæ quoque imitatio puritatis. Insuper, quæ supra inducta sunt pro remediis contra luxuriam, valent ad obtinendam, custodiendam ac perficiendam castitatis virtutem.56
Assignantur etiam castitatis tres gradus. Primus est, ab omni illicito coitu abstinere, ea quoque vitare quæ ad coitum provocant et ex suo genere exstant peccata mortalia : ut sunt amplexus, tactus, osculationes, et similes gestus ac motus sive affatus lascivi. Hæc, inquam, vitare cum difficultate et impugnatione frequenti a stimulis et concupiscentiis carnis, est primus castimoniæ gradus. Secundus gradus est, concupiscentias carnis habere debilitatas, ita ut satis faciliter reprimi queant, et per virtuosa castitatis exercitia ad hoc devenisse, ut homo viriliter et sine formidine impugnationem carnis præstoletur, recipiat, retundat ac superet. Tertius gradus est, concupiscentias ac stimulos carnis habere omnino edomitos, atque insurgentes facillime abjicere, totoque corde omnem impuritatis carnalis fœditatem horrere ac nauseare, et in ipsum puritatis affectum esse cordialiter transformatum, sicque ad neminem carnaliter affici, nec aliquem sensualiter intueri aut recordari.
Insuper, in secundo Collationum volumine Cassianus ex ore S. Chæremonis abbatis et anachoretæ ponit sex gradus castitatis, quibus ad summum castimoniæ pertingitur culmen. Primus est, in vigilia non superari impugnatione carnali. Secundus est, cogitationibus voluptuariis non immorari. Tertius est, femineo aut virili adspectu ad concupiscentiam nequaquam moveri. Quartus, nec simplicem carnis motum in vigilia sustinere. Quintus, ex audita lectione aut memoratione generationis humanæ aut venereorum, nullatenus libidini assentire, nec plus inde moveri quam de lapidum aut lignorum adspectu. Sextus est, illecebrosis phantasmatibus in somno non illudi.7
Itaque in castitatis virtute studeamus stabiliri ac crescere, considerando assidue remedia universa luxuriæ præinducta, per quæ homo in castitate perficitur, pensando quoque et cetera quæ supra de enormitate et vilitate ac vitiosis luxuriæ effectibus sunt conscripta, intuendo demum quam nobilis, necessaria ac divina virtus sit castitas, quam fructuosa ac meritoria sit : nam et castitati virginali, qua quis proponit firmiter in virginitate inviolabiliter permanere, debetur aureola.
Hinc ad castitatem et temperantiam Scriptura novi Testamenti copiosissime nos hortatur, prout hoc in primo libro scriptum est, et nunc aliquid addi potest. Ait enim Apostolus ad Galatas : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.8 Et iterum : Qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem ;9 qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. Rursusque : Qui (inquit) in carne sunt, Deo placere non possunt.1011
Itaque casti simus in omnibus, casti in cogitando, puri in appetendo, casti in loquendo, in adspiciendo, tangendo, omnique corporis motu et actu; nec exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato, sed arma justitiæ Deo. Hinc ait Bernardus: Continentia carnis diluitur quidquid luxuria inquinavit; continentia restringitur corpus, ne deinceps per mortiferas defluat voluptates. Porro continentia illa non habet meritum apud Deum quæ gloriam quærit humanam. Idcirco in continentia soli Deo placere desideremus ac intendamus. Et juxta Salvatoris præceptum, sint lumbi nostri præcincti. Quemadmodum enim in Ecclesiastico scriptum est, non est digna ponderatio continentis animæ. Refert S. Hieronymus historiam valde pulchram de monacho captivo, ex quo docet quanta sit castimoniæ virtus. Ad quod etiam valet historia Judith, cui Deus dedit inopinatam victoriam de crudelissimo Holoferne, eo quod ipsa castitatem vidualem amavit. Similiter evangelica Anna, quæ Christum infantulum in templo oblatum cognovit atque confessa est, merito suæ castitatis et abstinentiæ ac devotionis ad gratiam prophetiæ et Christi corporalem præsentiam est adducta, ut asserit Origenes.
Footnotes
Chapter 121 of 143