Skip to the text

Articulus 15

Qualiter diversi diversimode diligant Deum ; et de caritate ex dictis sanctorum Patrum.

DILIGITE Dominum, et illuminabuntur corda vestra. Paulo ante assignati sunt gradus tres caritatis.1 Porro quicumque vere ac spiritualiter diligit Deum, plus diligit eum quam se ipsum ac universum; et nisi homo sic stet coram Deo, quod mallet propriam vitam et universa quæ habet amittere, quam peccando mortaliter Deum offendere, tunc non est in caritate, sed in statu damnationis ac culpa mortali. Quicumque ergo in caritate consistunt, in quocumque sint gradu caritatis, hoc habent commune, quod diligunt Deum magis propter propriam ejus bonitatem et amabilitatem, quam propter se ipsos. Rursus hoc habent commune, quod agunt bona loco et tempore opportuno magis propter Deum et ejus honorem, quam propter propriam remunerationem aut propter evadenda tormenta. Oportet enim ut principaliter atque finaliter ament et agant propter Deum, non propter propria commoda: alioqui uterentur Deo, et fruerentur se ipsis, et finem constituerent sibi non in summo et incommutabili bono, sed in se ipsis et rebus creatis caducis: quod prorsus perversum esset ac mortale peccatum. Hinc qui amat Deum principaliter propter beneficia aut promissa ipsius, videlicet quia sibi bonus atque beneficus est, non principaliter quoniam in se ipso summe bonus consistit, non diligit Deum vero ac spirituali amore, qui proprie caritas appellatur. Conformiter, qui mala vitat et bona exercet principaliter mercedis intuitu, vel ut evadat supplicia, beatitudinem non meretur, nec spiritualiter amat.

Verumtamen incipientes et qui in infimo sunt caritatis gradu, non solum amant Deum bonaque agunt propter Dei bonitatem et ejus honorem ac virtutis amorem, sed et partim ex timore servili, et partim mercedis intuitu, hoc est partim propter se ipsos, videlicet ut incommoda sua evadant, suaque commoda seu gaudia consequantur. Non enim sunt pure et plene ad Deum conversi, nec integraliter recti corde, sed partim ad se reflexi. Similiter proficientes et qui in secundo caritatis gradu sunt constituti, aliquid habent admixtum de timore tormenti affectioneque commodi seu mercedis per reflexionem ad se, minus tamen quam incipientes; magis quoque videntur diligere Deum ac facere bona intuitu præmii quam horrore supplicii: ideo propinquiores sunt puro amori. Porro perfecti, qui in tertio caritatis gradu locati sunt, non pœnarum formidine, neque mercedis affectu in quantum mercedis, sed ob infinitam Dei bonitatem, majestatem ac honorabilitatem amant et colunt ipsum, linealiter in ipsum erecti et corde rectissimi.

Denique veritas horum elucescit ex doctrina Cassiani in secundo Collationum volumine, ubi ex ore sancti anachoretæ collat. xi. Chæremonis abbatis describit qualiter quidam a peccatis se retrahunt bonaque operantur metu gehennæ, vel increpationis ac castigationis in præsenti vita, quos nominat servos Dei; alii autem spe regni cœlestis, quos mercenarios vocat. Et hos ambos dicit Deo placere: idcirco intelligit eos non sola pœnarum formidine aut præmiorum cupidine, sed principaliter ex amore vitia fugere ac bona prosequi. Alios asserit ex ipso bonitatis affectu et virtutum amore abhorrere peccata ac agere virtuosa: quos Dei filios et amicos appellat, affirmans Dei imaginem ac similitudinem esse plene reformatam in ipsis, quoniam instar Patris cœlestis, qui solem suum facit oriri bonis ac malis, pluitque super justos et injustos2, atque benignus et misericors est pessimis et ingratis, etiam isti circa omnes tam bonos quam impios caritative ac pie afficiuntur, condolentque peccantibus, imo et propriis injuriatoribus ac persecutoribus et irrisoribus intime compatiuntur, et orant pro illis ac benefaciunt ipsis. In quorum persona ait Joannes apostolus in prima sua Canonica: Fiduciam habeamus, quoniam sicut ille (videlicet Deus) est, et nos sumus in hoc mundo.3 Circa quæ verba abbas Chæremon optime ac subtiliter dixit: In quo infirma ac fragilis humana natura esse potest sicut ille, nisi ad imitationem

Dei semper extenderit placidam sui cordis caritatem in bonos ac malos, opereturque bonum propter ipsius boni affectum?

Insuper, S. Bernardus in libro de Amando Deum, ostendit qualiter aliqui diligunt Deum quoniam sciunt eum sibi necessarium esse, quum sine ipsius conservatione esse non valeant; deinde ex amore illo imperfecto incipiunt Deum amare propter bonitatem ipsius, dum frequenter experiuntur subventionem ac beneficia ejus; tandem gustata dulcedine Dei, assuescunt eum pure diligere propter se ipsum. Rursus docet ibidem, quod tunc amor noster ad Deum est perfectissimus in hac vita, quando in hoc assimilatur divino amori, quod sicut Deus amat se pure propter se, et similiter cetera universa amat finaliter solummodo propter se, ita nos diligimus Deum sinceriter propter se, et neque nos ipsos nec quidquam creatum diligimus nisi finaliter propter Deum atque in ipso. Hinc iterum protestatur: Caritas laborem non sentit, meritum non intuetur, præmia non requirit, et tamen plus omnibus urget. Nullus terror ita sollicitat, nulla præmia sic invitant, nulla justitia sic exigit. Quod tamen de caritate perfecta quoad tertium ejus gradum, est intelligendum.

Postremo, de caritate Climacus ait: Caritas est similitudo Dei, atque omnimoda depositio perversæ intentionis ac malæ cogitationis, quia non cogitat malum.4 Beatus qui tam fervide diligit Deum sicut insanus amator dilectam suam.5 Non ita lactenti puero mater adhæret sicut filius caritatis Deo: quoniam qui vere diligit, faciem dilecti semper imaginatur, et hanc ex nimia dilectione intrinsecus amplexatur. Qui taliter diligit Deum, neque in somno valet quiescere ab affectu desiderati. Ideo quidam caritatis sagitta plagatus, dixit: Ego dormio, et cor meum vigilat. Si facialis præsentia dilecti hominis nos immutat, et claros ac hilares facit, quomodo non magis gratiosa præsentia Dei in anima lætificabit nos totos?6 Etenim dum totus homo caritati coadunatur ac jungitur, tunc extra in corpore quasi in speculo resplendent claritas et lætitia cordis. Qui taliter Deum diligunt, multoties corporalem cibum obliviscuntur, nec cum aviditate aut desiderio eum accipiunt, neque cum delectatione.

Ad hunc igitur caritatis gradum ac verticem pertingere indefesse conemur: ad quem et beatissimus Dei electus, christianæ sapientiæ signifer gloriosus, admirabilis ille Franciscus, sublimiter valde in hac vita pervenit, in tantum quod frequenter quasi totus madidus vino ac totus æstuans intus incendio, in signa sanctæ dilectionis erupit, continere se nequiens. Unde frequenter vi deificæ caritatis elevabatur etiam corpore sublime in aere, semelque flatu suo Fratrem (puto Massæum) ante se elevavit ac movit in aerem ipsum.

Footnotes

  1. Eccli. u. 10 art. xii. ↩

  2. Matth. v, 45. ↩

  3. Joann. iv, 17 ↩

  4. Scal. parad. grad. xxx. ↩

  5. 1 Cor. xiii, 5. ↩

  6. Cant v, 2. ↩

Chapter 107 of 143