Skip to the text

Articulus 35

De liberalitate et ejus prœconio.

THESAURIZATE vobis thesauros in cœlo.1 Liberalitas est virtus moralis concupiscentiam et amorem pecuniarum et exteriorum divitiarum refrenans ac moderans: per quam virtutem homo bene utitur ipsis divitiis, non eas avariter congregando aut reservando, sed rationabiliter expendendo tam in proprios et sibi attinentium usus, quam in aliorum subventionem per puram earum communicationem seu irreddibilem dationem, atque in Dei honorem et sui cultus promotionem ac sustentationem ministrorum Ecclesiæ.

Itaque liberalitas medium tenet inter duo vitia extrema sibi contraria, quæ sunt, avaritia, de qua dictum est supra, et prodigalitas, quæ circa divitias valde modicam habet curam, et eas inutiliter irrationabiliterque dispergit, effundit, consumit, quum tamen bona exteriora sint, tanquam beneficia Dei, moderate amanda, conservanda et expendenda, nisi propter Deum amore spiritualis perfectionis totaliter contemnantur ac pariter dimittantur.2 Porro qui manet in statu conversationeque sæculari, habere se debet sicut ad suam spectat vocationem; et præsertim qui sobolem habent, non debent suas possessiones prodigaliter aut gulose expendere: imo, si faciant hæc, peccant enormiter.

Denique, quam vituperanda sunt vitia ista liberalitati opposita, tam præclara et commendanda virtus est liberalitas ipsa. Hinc primo Rhetoricæ ait Philosophus: Qui fortes et justi sunt, maxime honorantur, quia reipublicæ sunt præcipue utiles: nam fortes in præliis eam tuentur, et justi in pace bene disponunt eamdem. Post eos vero liberales potissime honorantur. Sed et Boetius protestatur:3 Liberalitas facit homines præcipue claros. Aristoteles quoque fatetur, quod liberales inter virtuosos præsertim amantur. Liberalitas quippe sua communicabilitate et beneficentia reddit hominem cunctis amabilem et acceptum. Unde, secundum Ambrosium primo de Officiis, quamvis justitia sit liberalitate sublimior, liberalitas tamen est gratior. Insuper libro de Officiis multa de liberalitate scribit Ambrosius: Perfecta, inquiens, liberalitas est in qua opus ejus silentio tegitur et necessitatibus aliorum occulte succurritur, quam laudat os pauperis, non propria lingua. Est et illa liberalitas commendanda, ut proximos seminis tui non despicias. Melius enim est ut ipse subvenias tuis, quibus pudor est ab alienis subsidium postulare. Non autem vult Do-

III Reg. xix, 21. minus opes simul effundi, sed dispensari : nisi forte ut Eliseus fecit, hoc fiat, qui boves suos occidit et pauperes pavit, ut nulla teneretur cura domestica.

Hinc ait Gregorius : In ipsa liberalitate modus adhibendus est rerum ac personarum : rerum, ut non omnia uni, sed singulis quædam præstentur ; et personarum, ut primo justis subveniatur. Non est etiam datio nimis procrastinanda ; imo Cassiodorus ait : Melius est rem negare, quam longos terminos dare, quia minus decipitur, cui celeriter denegatur. Res autem ad multam instantiam data, care videtur empta : ideo donum est gratius quod tribuitur ante preces.

Postremo, S. Cyrillus præsul in suis ait Proverbiis : Pauper effectus est, qui cupiditate plus sitit : depauperat namque avara voluntas. Re qua bene utimur, hanc habemus : nam fossus humi census non est hominis, sed telluris. Ideo, dum ad usum bonum opes proficiunt, tunc habentur. Usus autem usque ad competentiæ fines est extendendus. Porro qui dat ut recipiat, venditor est, non dator, idcirco nec liberalis : siquidem liberalis sua non commutat, sed donat. Donare autem est tantum gratia virtutis impendere. Qui autem alienum desiderat dando, nequaquam liberaliter tribuit, sed serviliter vendit. Sic impendendo vere liberalis post datum abscondit faciem, fugit laudem, nullam repetit exteriorem mercedem.

Footnotes

  1. Matth. vi, 20. ↩

  2. lib. I, art. xxxi et s. ↩

  3. De Consolat. lib. II, pros. 5. ↩

Chapter 127 of 143