Articulus 11
Quod non solum universa præcepta, sed cuncta quoque evangelica Christi consilia finaliter ordinentur ad perfectam impletionem præcepti caritatis divinæ.
ÆMULAMINI charismata meliora, et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.1 Dominus noster Jesus Christus, qui tanquam virtus et sapientia Dei Patris optime noverat impedimenta humanæ salutis, compendiosiora quoque itinera pertingendi ad beatitudinem æternalem, duas in Evangelio docuit vias perveniendi ad felicitatem. Una est via præceptorum, ad quam omnes tenentur: quia per eam vitantur ea quæ a salute directe impediunt, ut sunt peccata mortalia; per eam quoque implentur quæ ad salutem obtinendam necessario exiguntur, ut sunt actus caritatis atque justitiæ, et aliarum quarumdam virtutum. De qua via ait Salvator: Si vis ad vitam intrare, serva mandata. Matth. xix, 17.
Alia est via consiliorum, per quam ea vitantur quæ indirecte impediunt a salutis adeptione, difficultatemque pariunt bene agendi, et plurimos retrahunt a virtute, vel caritatem frequenter diminuunt: ut sunt terrenarum rerum possessio, propria libertas, uxor et consanguineorum præsentia.2 Ideo Dominus Jesus consuluit ista relinqui. Per hanc quoque consiliorum viam illa implentur quæ compendiosius ac fructuosius ad felicitatem perducunt: ut sunt religionis ingressus, obedientia, castitas et paupertas, ac ceteræ observantiæ regulares. Ideo Dominus consuluit ista assumi et exerceri.
Verum omnium horum finis est, ut per ea in caritate perficiamur.3 Consuluit equidem Christus temporalia deseri, et proprium nil habere: non quod temporalia sint in se mala, nec quasi in se malum sit proprium aliquid possidere; sed quoniam occupatio, sollicitudo atque affectio circa terrena et propria valde difficulter ac raro sic refrenantur ac moderantur, quin multa gignant in mente obstacula puritatis et quietis ac spiritualis profectus in divino amore: imo frequenter retardant, infrigidant vel etiam penitus exstinguunt ac auferunt caritatem. Sic quoque Salvator consuluit parentes, cognatos conjugemque relinqui:4 non quod in se illicitum sit aut peccatum, cum illis esse et conversari aut in statu conjugali sedere, sed quia perrarum prorsusque difficile est, esse cum illis et uxorem habere, nec tamen inordinate affici circa illos, neque illorum occasione ab internæ dilectionis retrahi incremento.5 Nempe, ut ait Apostolus, qui uxorem habet, sollicitus est quæ sunt mundi. Augustino quoque testante, nihil ita effeminat mentem sicut muliebris ille contactus. Ideo dicit Hieronymus: Tanto debilius cor ad Deum afficitur, quo amplius circa plura dividitur, occupatur ac detinetur. Hinc Antisiodorensis ait in tertia parte Summæ suæ: In via amor carnalis impedit caritatem ne efficiatur omnino spiritualis, quoniam occupatur ad carnalem præsentiam ejus quem diligit, ut patet in Apostolis adhuc infirmis, qui amore carnali quo tenebantur in corporali præsentia Christi, sic impediebantur a perfectione, quod non poterant in tali statu recipere Spiritum Sanctum ad robur.6 Conformiter Christus consuluit propriam voluntatem penitus abnegare, et sub obedientia vivere: non quod humana voluntas liberumque arbitrium sint mala aut vitiosa in se per naturam, sed quoniam multa et magna vitia solent oriri ex eis, quando obedientiæ jugo non refrenantur, estque rarissimum et omnino difficile ea regere per se ipsum.
Verumtamen Christus non consuluit præinducta quasi sine eorum observantia nemo effici possit in caritate perfectus: siquidem gratia Dei communi lege non stringitur. Idcirco ex gratia valde speciali quidam in sæculo propria possidentes, aut matrimonio sociati, ad caritatis perfectionem et sanctitatem perducti sunt. Unde et beatissimo patri nostro Antonio aliisque eremitis sanctis nonnunquam legitur revelatum, quod nondum pervenissent ad sæcularium quorumdam perfectionem. Quemadmodum enim quidam in statu perfectionis vivunt imperfecte ac negligenter, sic quidam in statu imperfectionis vivunt perfecte: qui quamvis habeant divitias, uxorem ac sobolem, aut etiam principatum ac dignitatem, non tamen abutuntur eisdem, nec inordinate, sed solum in Deo afficiuntur ad ea. Quod si interdum circa talia aut alia venialiter peccent, de hoc quotidie tam cordialiter pœnitent, quod non colligunt lignum, fœnum et stipulam.7
Ad hoc itaque omnia evangelica ordinantur ac tendunt consilia, ut præceptum illud caritatis divinæ, Diliges Dominum Deum tuum, etc., impleatur perfecte, quantum in hac vita exstat possibile, ita ut omni inordinata affectione expulsa, homo indesinenter in actu feratur in Deum, et figatur in eo toto corde totaque anima, tota mente et omnibus viribus suis.8
Footnotes
Chapter 103 of 143