Articulus 30
SOBRIETATEM et prudentiam docet, et justitiam et virtutem, quibus nihil utilius est in vita hominibus.12 In libro Sapientiæ de increata Sapientia dictum est istud, quæ has quatuor virtutes instruit homines. Hæ autem sunt quatuor virtutes cardinales: ideo in hac auctoritate per sobrietatem intelligitur temperantia, et per virtutem fortitudo. Interdum autem accipitur sobrietas pro virtute qua homo temperate se habet circa cibum et potum, et delectationes gustus refrenat: et ita erit de ea nunc mentio; et ita opponitur gulæ. Quandoque vero accipitur pro virtute moderativa potus et delectationis potandi. Sicque accipitur illud Ecclesiastici: Æqua vita hominibus vinum in sobrietate potatum; si bibas illud moderate, sobrius eris.3 Sicque tractat de ea Thomas in secunda secundæ, quæstione centesima quadragesima nona, inter cetera dicens: Virtutes quæ a generali quadam proprietate virtutis communiter sumptæ nominantur, illud concernunt pro materia seu objecto, in quo optimum ac difficillimum est talem servare conditionem. Generales autem conditiones virtutis sunt, moderate ac firmiter agere. Ideo, sicut fortitudo versatur circa pericula mortis et passionem audaciæ ac timoris, atque hujusmodi pericula moderatur, ita sobrietas passionem concupiscentiæ circa potum refrenat. Dicitur enim aliquis sobrius, quasi briam, id est mensuram seu moderantiam, servans.4 Difficillimum vero optimumque est, servare mensuram in potu. Moderatus etenim potus multum est utilis corpori salubrisque animæ, et immodicus ejus excessus valde lædit utrumque, etiam plus quam excessus ciborum. Unde in Ecclesiastico habetur: Sanitas est animæ et corporis sobrius potus.5 Itaque ad refrenandum concupiscentiam, delectationem et superfluitatem potus, indiget homo speciali virtute, propter specialem difficultatem et utilitatem servandi moderationem in potu. Sicque sobrietas est alia virtus ab abstinentia, per quam medium observatur in cibo.
Insuper dicit Thomas: Sobrietas, sicut et ceteræ virtutes, uno modo comparari potest ad passiones ac vitia quæ refrenat. Sicque sobrietas magis necessaria exstat juvenibus ac mulieribus, in quibus, propter fervorem ætatis ac sanguinis, est major concupiscentia atque debilitas rationis: idcirco per insobrietatem faciliter cadunt. Hinc ait Valerius, quod apud antiquos Romanos mulieres vinum non potabant. Cujus etiam potatio specialiter est periculosa juvenibus, sicut experientia docet. Secundo comparatur sobrietas ad finem ad quem ordinatur ac ducit, qui est habere cor expeditum ac liberum, in usu rationis bene dispositum. Sicque sobrietas et moderatio vini potissime convenit eis qui alios habent docere et ædificare opere ac sermone, videlicet senibus, regibus atque episcopis, imo cunctis judicibus, præsidentibus ac prælatis. Hæc Thomas. — Quod item de moderantia in cibo veritatem sortitur, quum in Ecclesiaste scriptum sit : Væ tibi, terra cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt; beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum, et non ad luxuriam.6 Hinc quoque ait Hieronymus, quod ante diluvium non fuit esus carnium nec vini potatio, sed post diluvium usus vini ac carnium est concessus. Christus vero in fine veniens sæculorum, extremitatem retraxit ad principium, docens a vino et carnibus abstinere, verumtamen per modum consilii, non præcepti. Præterea, loquendo de sobrietate modo præfato, virtus alia ponitur circa moderantiam cibi, atque ad moderandum appetentiam. De qua in secunda sua epistola hortatur princeps Apostolorum : Ministrate in scientia abstinentiam, id est, actum abstinentiæ exhibete cum discretione, medium observando;7 sic ut et Paulus : Rationabile (inquit) obsequium vestrum. Præterea, prout Thomas et alii multi dicunt doctores, abstinentia seu sobrietas quæ est virtus infusa, specifice differt ab abstinentia seu sobrietate acquisita. Unde in prima secundæ, quæstione sexagesima tertia, ait Thomas : Virtutes morales acquisitæ et infusæ distinguuntur specifice. Primo, secundum formalem rationem objecti. Objectum enim est, circa quod ratio constituit modum : sicut in concupiscentiis tactus ratio ponit modum, per temperantiam moderando concupiscentiam ipsam, quæ est castitatis objectum. Porro modus in objectis virtutum moralium a naturali ratione impositus, est alterius rationis quam modus quem lex divina constituit :8 quemadmodum in sumptione cibi ac potus humana ratio hanc ponit mensuram seu modum istum, ut tantum sumatur de cibo ac potu, quantum bona corporis habitudo requirit, et ad rationis expedit actum, ita ut refectio non noceat corporis sanitati, nec rationis impediat actum ; lex autem divina istum instituit modum, ut caro etiam castigetur per hoc quod ejus necessitati aliquid subtrahitur, sicque in servitutem spiritus redigatur. Secundo differunt hæ virtutes, quoniam ad fines ordinantur diversos. Virtutes namque infusæ ordinantur ad hoc, ut homo per eas fiat civis Sanctorum et domesticus Dei ; virtutes vero morales acquisitæ, ut homo per eas bene se habeat in rebus negotiisque humanis. Et huic doctrinæ consonare videtur quod tertio Politicæ ait Philosophus : Diversæ sunt virtutes politicæ civium, secundum quod diversas politias concernunt.
Footnotes
Chapter 122 of 143