Skip to the text

Articulus 26

Commendatio patientiæ, et de gradibus ejus.

PATIENTIA opus perfectum habet.1 Jacob. 1, 4. Quamvis sint multæ virtutes patientia digniores, tamen patientia dicitur specialiter opus perfectum habere, quia in ea præsertim relucet privati amoris evulsio et ceterarum virtutum possessio. Per eam quoque præcipue investigatur atque percipitur an homo sit vere virtuosus, ut dictum est præcedenti articulo. Hinc de Sanctis canonizandis valde specialiter solet inquiri an fuerint perfecte patientes. Religiosi quoque se invicem et eos qui ad religionem suscipi petunt, per patientiam seu adversa exercent ac probant. Hæc ergo est prima laus et excellentia patientiæ. — Secundo commendabilis est, quoniam Christus in tota vita sua et passione eam plenissime demonstravit ac docuit, in tantum quod cruci affixus, pro suis exoravit crucifixoribus.2 Et in hac virtute omnes Sancti Christum specialiter sunt secuti. — Tertio, quoniam Scriptura ad eam frequentissime ac specialissime nos hortatur, et beatitudinem ei sæpe promittit, imo frequentius in novo Testamento quam alicui alteri virtuti, si non fallit memoria; et hoc in sequenti patebit articulo. — Quarto, quoniam ipsa summam promeretur aureolam. Quamvis enim in virginibus castitas et in doctoribus sapientia aureolam mereatur, gloriosissimam tamen in martyribus sanctis aureolam patientia promeretur, prout in quarto Sententiarum habetur.3 — Quinto commendatur ab actibus suis, quorum quidam sunt valde difficiles et præclari, ut patuit.4

Præterea, tres gradus patientiæ assignantur. Primus est, motus tristitiæ et impatientiæ cum laboriosa diligentia refrenare, retundere et contra eos pugnare, ne saltem erumpant, et ne per verba aut signa aliis ostendantur. In principio etenim grandis est difficultas passionibus reluctari ac prævalere. Secundus patientiæ gradus est, ex adversitatum eventu parum aut nihil tristari, insurgentesque motus impatientiæ ac mœroris cito reprimere ac satis faciliter expugnare. Tertius gradus est, in adversis quasi in omnibus divitiis gloriari, adversa magis quam prospera affectare, in correptionibus et castigationibus magis quam in laudationibus et honorationibus delectari, ex infirmitatibus in virtute et gratia perfici. Hinc princeps Apostolorum in prima sua hortatur epistola : Communicantes Christi passionibus gaudete, ut in revelatione gloriæ ejus gaudeatis.5

Præterea dici posset, quod unus ac infimus patientiæ gradus sit, pro propriis culpis æquanimiter ferre justas increpationes et pœnas, juxta illud Ecclesiastici : Quam bonum est correptum ostendere pœnitentiam! sic enim effugies peccatum.6 Secundus gradus est, increpationes patienter sufferre absque propria culpa. Tertius gradus est, etiam æquanimiter tolerare increpationes et persecutiones pro propriis bonis actibus seu pro fide atque justitia irrogatas. Comparatione hujus gradus, modici momenti est gradus primus. Quod beatissimus Petrus insinuans : Hæc est (inquit) gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens injuste.7 Quæ enim est gratia, si peccantes et colaphizati suffertis? Si autem bene facientes sustinetis, hæc est gratia apud Deum.

Iterum dici potest, quod unus et infimus patientiæ gradus est, dum juniores et subditi ac pusilli a suis superioribus aut senioribus ac sapientioribus æquanimiter increpationem suscipiunt. Secundus, dum homo a coæqualibus et sociis suis adversa pati seu increpari non respuit. Tertius, dum superiores, seniores et sapientiores ab inferioribus, junioribus et indoctioribus adversitates et correptiones pati non dedignantur.

Itaque in his patientiæ gradibus exercitari, crescere ac perfici non cessemus. Ante pugnam armemus nos, et tempore tranquillitatis pensemus quam salubre ac gloriosum sit in omni adversitate patientiam observare. Discamus in parvis adversitatibus patientiam possidere, quatenus paulatim discamus magna adversa cum gaudio sustinere. Quanta Christus ac martyres sancti passi sint contemplemur, eorumque comparatione omnem patientiam nostram pro nihilo reputemus. Omnem inordinatam abjiciamus tristitiam, justam autem et bonam tristitiam amplectamur. Quæ multiplex esse potest. Prima, de propriis aut proximorum peccatis, ut dictum est. Secunda, ex consideratione propriæ imperfectionis :8 quæ tristitia oritur ex ardenti proficiendi affectu. Tertia, ex desiderio regni cœlestis, juxta illud Apostoli : Rom. vii, 1. Infelix ego homo ! quis me liberabit de corpore mortis hujus ? Quarta, ex adversitatibus et afflictionibus proximorum, quibus ex caritate debemus compati ordinate, quemadmodum sanctus hortatur Apostolus : Flere cum flentibus. Quinta, ex consideratione dominicæ passionis :9 cui quasi præsentialiter et existentialiter consideratæ compati debet quilibet Christianus, in quantum fuit tam amarissima afflictio innocentissimi Salvatoris propter nostra piacula crucifixi ; sed in quantum fuit salvativa generis humani, sic gloriari debemus in cruce Christi.

Footnotes

  1. Jacob. i, 4. ↩

  2. Luc. xxiii, 34. ↩

  3. dist. XLIX. ↩

  4. art. præced. ↩

  5. I Petr. IV, 13. ↩

  6. Eccli. XX, 4. ↩

  7. I Petr. II, 19, 20. ↩

  8. art. XXIII. ↩

  9. I Petr. XII, 5. ↩

Chapter 118 of 143