Skip to the text

Articulus 32

Quod misericordia sit virtus valde necessaria et prædigna, ad omnem Christianum præcipue spectans.

PIETAS ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ quæ nunc est, et futuræ.1 Misericordia uno modo est passio sensitivi appetitus : sicque, secundum Damascenum libro secundo, est species tristitiæ, utpote dolor quidam interior appetitivæ potentiæ sensitivæ de malo seu miseria vel adversitate alterius ; et ita non est virtus, sed passio naturalis. Quemadmodum enim omne animal naturaliter diligit simile sibi, ita et naturaliter compassivum est sibi similibus.2 Quod homini potissime competit, quamvis quidam per vitia ad inhumanitatem et quamdam belluinam degenerent incompassionem et crudelitatem. — Secundo sumitur misericordia pro voluntatis qualitate qua aliorum calamitati tanquam propriæ intellectualiter condolet et succurrit pro viribus ; et ita est virtus, quam aliqui sic describunt : Misericordia est virtus qua animus super aliorum miseria pie movetur. Hinc, secundum Augustinum nono de Civitate Dei, misericordia est alienæ miseriæ in corde nostro compassio (id est virtus compassiva), qua (si possumus) subvenimus. Convenit autem misericordia Deo, imo misereri et parcere dicitur proprium ei, non in quantum misericordia compassionem includit, quæ impassibili Deo non convenit nisi per metaphoram similitudinemque effectus, qui est subvenire egenti ac misero, sed in quantum misericordia dicitur virtus qua quis alterius miseriam pie tollit seu relevat, suam bonitatem illi communicando ; sicque maxime atque plenissime competit Deo, cujus miserationes sunt super omnia opera ejus.3

Denique, ad misericordiam excitat nos Deus in primis sui ipsius exemplo, qui tam ineffabiliter et innumerabiliter misertus est nostri, et incessabiliter miseretur etiam ingratis ac pessimis. Hinc Christus hortatur : Estote misericordes sicut et Pater vester cœlestis misericors est. Et Paulus : Estote (inquit) imitatores Dei sicut filii carissimi. Secundo ad idem hortatur nos Christus suo exemplo in humanitate assumpta, in qua tam misericordissime se habuit in isto sæculo ad peccatores, conversando inter eosdem. Unde et Pharisæis ei super hoc indignantibus dixit : Euntes discite quid est, Misericordiam volo, et non sacrificium ; itemque : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Tertio ad idem hortatur nos Deus copiosissime in utriusque Testamenti scripturis.45

Ad idem nos accendere debet lex naturæ, communisque caritas, et rursus specifica omnium hominum similitudo, de qua in libro Job fertur : Visitans speciem tuam non peccabis. Item propria indigentia, qua tot periculis et necessitatibus atque inopiis sumus expositi. Deinde magnitudo felicitatis quæ misericordibus in Scripturis promittitur, quum dicat Salvator : Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.678 Sed et comminatio quæ immisericordibus intentatur, et gravissima eorum damnatio. Unde apostolus Jacobus : Judicium (inquit) sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam ;9 et Salvator : In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.10 Imo Christus in Evangelio protestatur se in extremo judicio de operibus misericordiæ cum hominibus potissime disceptaturum, nec aliam assignat rationem damnationis impiorum, nisi quod misericordiæ opera non fecerunt.11

Amplius, ad misericordiam commonemur irrationalium animalium exemplis. Frequenter quippe expertum est quod lupi et lupæ infantulos a matribus expositos ac relictos defendunt ac alunt. Leones quoque homines deviantes reducunt ad viam, et hominibus coram se prostratis atque infirmioribus se animalibus parcunt, nisi vehementia famis eos impellat ad horum opposita. Denique, in libro de Naturis animalium legitur, quod equa mortua, pullum ejus alia equa suscipit nutriendum ; et item quod aves ejusdem speciei non comedunt se ; et quantum porci invicem sibi condoleant, aures hominum ferre vix queunt.

Insuper ad misericordiam excitare nos maxime debet, quod per eam homo assimilatur præcipue Deo, qui etiam omnipotentiam suam parcendo maxime et miserendo declarat.

Miserabilibus quoque personis, videlicet orphanis, viduis, pupillis, peregrinis, captivis, tentatis, afflictis, pauperibus, desolatis, est specialiter miserendum. Igitur unusquisque totis viribus suis misericordiæ actibus tam spiritualibus quam corporalibus sit intentus. Misericordes equidem patentes habent Evangelii litteras, quod misericordiam consequentur; et quoniam alienam miseriam sibi ex pietate assumunt, et Christum in suis membris a calamitate nunc liberant, ideo in futuro a propriis miseriis liberi erunt, vicissitudinemque a Christo recipient.

Amplius, ad misericordiam pertinet opera misericordiæ exercere duplicia, scilicet : corporalia, per quæ corporalibus proximorum defectibus condolet ac subvenit ; et spiritualia, per quæ spiritualibus proximorum defectibus, præsertim culpabilibus, compatitur atque succurrit. De iis demum, quia communia sunt et ubique inveniuntur, pertranseo.

Præterea, quod opera ista misericordiæ ad Christianos præcipue spectant, testatur Ambrosius, dicens : Summa totius christianæ religionis in misericordia et pietate consistit. Ideo unusquisque debet hæc opera exercere juxta suæ facultatis et possibilitatis mensuram, non dumtaxat unum aut pauca eorum, ut illi qui solum porrigunt panem mendicis, non autem dant potum, nec vestiunt, nec visitant, nec hospitant nudos, ægros, peregrinos, nec redimunt captos. Idem quoque de spiritualibus misericordiæ actibus est censendum. Quid ergo in divino judicio sunt dicturi, qui tot habent vestes et tunicas, et tamen permittunt tam multos nuditate affligi ? similiter qui tot habent genera ferculorum et tantam abundantiam potuum, et tamen vix siccum tribuunt panem egentibus ? Et ubi est quod sacratissimus Joannes Baptista præcepit, Qui duas habet tunicas, det non habenti, et qui habet escas, similiter faciat ?12

Postremo, distingui possunt tres gradus misericordiæ. Primus est, opera misericordiæ exercere quantum præcepti requirit necessitas, de superfluis dando loco et tempore opportuno, et eis qui postulant. Unde ait Salvator : Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.13 Secundus est, ultra hoc aliqua ex grandi caritate et pietate supererogare etiam iis qui non petunt, sicut Tobias hortatur : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue, si parum, etiam parum libenter impertiri stude ;14 et noli faciem tuam avertere ab ullo paupere : ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. Tertius gradus est, sibi ipsi de utilibus et competentibus, imo et aliquo modo necessariis, quantum fieri potest, quædam subtrahere, et ea pauperibus affectu promptissimo communicare, imo et domesticos pauperes investigare ad succurrendum eisdem; de laboribus quoque propriarum manuum opera peragere pietatis, sicut testatur ferventissimus Paulus : Mihi et iis qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ.15 Hoc fecerunt beatissimi monachi illi in desertis Ægypti ac alibi olim commorati, qui tenuissimo pabulo panis et aqua contenti, reliquum pretium suorum laborum miserunt per loca pauperibus et captivis. Tale quid egit et pia soror patris mei, quæ sibi ipsi ac pueris suis frequenter extraxit vestes, camisias, calceos, caligas, et dedit ea toto affectu pauperibus.

Footnotes

  1. 1 Tim. IV, 8. ↩

  2. Eccl. XIII, 19. ↩

  3. Ps. CXLIV, 9. ↩

  4. Ibid. 12. ↩

  5. Matth. IX, 13. ↩

  6. Job V, 24. ↩

  7. Matth. V, 7. ↩

  8. Ibid. V, 7. ↩

  9. Jacob. II, 13. ↩

  10. Matth. VII, 2. ↩

  11. Matth. XXV, 31-46. ↩

  12. Luc. III, 11. ↩

  13. Luc. XI, 41. ↩

  14. Tob. IV, 9, 7. ↩

  15. Act. xx, 34. ↩

Chapter 124 of 143