Skip to the text

Articulus 14

Qualiter in Dei amore possimus ac debeamus proficere.

ESTOTE imitatores Dei sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos.1 Aristoteles ait in Ethicis: Quid est virtus scrutamur non ad hoc finaliter ut sciamus, sed ut boni reddamur. Siquidem finis virtutis est praxis, non speculatio, nisi quod ultimatus universarum finis virtutum est contemplatio summæ veritatis sincera, præsertim beatifica visio illa in patria. Ad hoc itaque præinductorum de caritate cognitio est ordinanda, ut proficiamus et exerceamur, inflammemur atque perficiamur in illa.

Sunt itaque diversæ viæ ac modi pertingendi ad caritatis incrementum, fervorem et perfectionem. Primus modus est, consideratio eorum vivax ac diligens quæ ad actualem Dei amorem inducunt ac incitant. Et posset hic modus in septem modos speciesque subdividi, secundum quod præcedenti articulo assignatæ sunt septem rationes et causæ amandi Deum: quarum omnium vigilans ac profunda pensatio sigillatim ac distincte peracta, vehementer caritatem inflammat. Ideo in caritate cupiens crescere et accendi, omnia illa intente consideret, et protinus fructum grandem experietur. Denique considerationes trium primarum rationum amandi Deum, magis excitant et accendunt perfectos, videlicet consideratio divinæ bonitatis, consideratio quoque omnimodæ perfectionis ipsius, et quod ipse prior dilexit nos.2 Considerationes vero beneficiorum et promissorum Dei magis movent et excitant imperfectos. Attamen quod Deus prior dilexit nos, in promptu inflammat.

Secundus modus est, considerare imperfectiones, vanitates, fallacias, vilitates rerum terrenarum atque carnalium, et præsertim infinitam earum distantiam ab excellentia, bonitate, amabilitate omnique perfectione superdignissimi Creatoris, sicque ab inordinata ac superflua illarum affectione averti, imo omnia illa respectu Dei arbitrari ac aspernari ut stercora;3 et cum Salomone fateri:4 Vanitas vanitatum, et omnia vanitas; et cum Psalmista: Mihi adhærere Deo bonum est.5 Quid enim sunt parvuli rivi ac modici radii comparatione fontis immensi ac luminis prorsus incircumscripti?

Tertia via ac praxis est, circa carnalis ac privati amoris exstirpationem diligens studium: quia caritatis venenum, est cupiditas seu amor privatus; diminutio quoque privati amoris, est augmentatio caritatis; mera vero privati amoris evulsio, est caritatis perfectio.

Quarta est, diligens cordis custodia non solum ab omni mortali, sed item ab omni veniali peccato pro posse. Quemadmodum enim mortalia caritatem totaliter exstinguunt ac tollunt, sic venialia ejus fervorem diminuunt, profectum retardant, sinceritatem coinquinant. Quumque Deus sit liberalitatis ac opulentiæ infinitæ, constat quod ipse, quantum in se est, promptissimus sit largissima gratiarum impertiri charismata, dummodo ex parte nostri non inveniatur indignitas, incapacitas et defectus propter culpas, aversiones et negligentias nostras. Solæ etenim iniquitates nostræ dividunt inter Deum nostrum et nos, et dona gratiæ ejus a nobis impediunt.6 Idcirco, si a Deo cupimus visitari, amari, accendi, oportet nos omni diligentia ea vitare quæ displicent Deo et inhonorativa ac offensiva sunt ejus. Nempe, ut in Deuteronomio Moyses protestatur, aversatur Dominus omnem impietatem .7 Hinc per Isaiam loquitur Deus : Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia ; utinam attendisses mandata mea, facta fuisset quasi flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris. Ad Moysen demum ait Dominus in Deuteronomio : Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea, et bene sit eis in sempiternum ?8 Quod sicut ad litteram de filiis Israel dictum est, ita nunc dici potest de Christianis, imo de cunctis hominibus. Ex quibus verbis docemur quam paratus sit Deus communicare nobis largissime gratiam suam, et quantum ipse optet nostram salutem, qui (ut in prima ad Timotheum asseritur) vult omnes homines salvari, et ad agnitionem veritatis venire.9

Quinta via est, frequens et assidua ad Deum adspiratio per verba affectuosa mente aut etiam ore prolata, dicendo hoc modo aut simili : O Deus dulcissime, quando te toto corde amabo ? Utinam tua sancta caritate totaliter implear. O benignissime Domine, quando tuo amore purissimo perfecte accendar ? Amabilissime et desiderabilissime Deus, dignare me tua saluberrima dilectione jugiter inflammare.

Sexta est, quotidiana et frequens examinatio conscientiæ propriæ et expurgatio ejus, ac deploratio, confessio et emendatio quotidianarum culparum. Nempe qui negligit modica, paulatim decidit :10 nam et veniale ad mortale disponit.

Septima est, Deum assidue invocare pro incremento dilectionis divinæ.

Octava est, mundum et ea quæ mundi sunt relinquere, ac religionem in qua regulariter vivitur introire. Nam quanto mentis affectio circa plura dispergitur, tanto remissius in Deo defigitur.

Nona est, omnem creaturam considerare ut Dei effectum, sicque ex omnium creaturarum intuitu omnipotentis Dei sapientiam, bonitatem ac omnipotentiam considerare, mirari, diligere, et quidquid bonitatis, dulcedinis, utilitatis aut excellentiæ in rebus invenitur creatis, mox ad Creatoris laudem gratiarumque actionem referre, et ita dicere cum Propheta : Quam magnificata sunt opera tua, Domine !11 Omnia in sapientia fecisti.

Decima est, propriam defectuositatem, frigiditatem evagationemque cordis etiam in divinis, sapienter pensare, abhorrere, deplangere, atque ex hoc intensum proficiendi affectum concipere : siquidem magnus caritatis profectus est grande desiderium proficiendi in ea.

Undecima est, considerare quam fructuosum ac meritorium sit in caritate proficere ; quam periculosum quoque sit in ea non crescere, quum non procedere in via virtutum, sit retrocedere ac periclitari.

Idcirco iis modis exerceamus nos omni die in caritate. Et qui exteriora sive mechanica faciunt opera, vitent in eis verba illicita, cogitationes affectionesque pravas, et corda sua cum oratione mentali aut vocali et cum cogitationibus et affectionibus virtuosis elevent saltem interdum, imo et sæpe, ad Deum.

Postremo, pectus tundere, in cœlum adspicere, manus levare ad Deum, et consimiles quidam gestus ac motus, ad caritatis fervorem atque devotionem cooperantur, incitant et deducunt.

Footnotes

  1. Ephes. V, 2. ↩

  2. I Joann. IV, 19. ↩

  3. Philipp. III, 8. ↩

  4. Eccle. I, 2. ↩

  5. Ps. LXXII, 28. ↩

  6. Is. lix, 2. ↩

  7. Deut. xxv, 16. * injustiti- am Is. XLVIII, 17, 18. ↩

  8. Deut. v, 29. ↩

  9. 1 Tim. ii, 4. ↩

  10. Eccli. xix, 1. ↩

  11. Ps. ciii, 24 ↩

Chapter 106 of 143