Skip to the text

Articulus 18

Quid sit humilitas, et de causis et actibus ejus.

HUMILIAMINI sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis.1 Humilitas, secundum Augustinum, est voluntaria inclinatio mentis sub Creatore ex intuitu propriæ conditionis ac Conditoris. Humilitas namque est interior prostratio, genuflexio et incurvatio cordis sub majestate et excellentia Creatoris cum debita veneratione ejusdem. Porro, secundum Bernardum, humilitas est virtus qua homo verissima sui cognitione sibi vilescit. Potest quoque sic definiri : Humilitas est virtus moralis vim appetitivam refrenans ac animum temperans, ne in magna et ardua tendat ultra suas vires. Magnanimitatis quippe objectum est bonum arduum; et humilitas refrenare habet passionem spei, qua tendit homo in hujuscemodi bonum, ne immoderate adspiret seu feratur in alta et magna, sive ad sui excellentiam ac honorem.

Denique humilitas et magnanimitas circa eamdem versantur materiam, sed modo contrario. Humilitas enim reprimit animum a motu in alta et ardua ex consideratione propriæ insufficientiæ et defectuositatis. Magnanimitas vero confortat atque impellit animum ad tendendum ac prosequendum magna et ardua secundum ordinem condecentem, ex confidentia divini auxilii, vel ex consideratione donorum sibi inexsistentium. Hinc asserit Thomas in secunda secundæ, quæstione centesima sexagesima prima : Bonum arduum, in quantum bonum, attrahit appetitum et causat spem; sed in quantum arduum, retrahit appetitum, causans pusillanimitatem seu desperationem consequendi hujusmodi bonum. Ideo circa appetitum boni ardui necessaria est duplex virtus : una reprimens animum, ne immoderate tendat in magna, et hæc virtus exstat humilitas; alia quoque quæ contra desperationem præfatam seu pusillanimitatem cor roboret, quæ virtus magnanimitas appellatur.

Insuper, secundum Tullium, humilitas est pars modestiæ, et ad eam reducitur. Modestia namque respicit multa, videlicet: appetitum excellentiæ, quem moderatur humilitas; appetitum scientiæ, quem moderatur ac ordinat studiositas curiositati opposita; et apparatum in vestibus, exterioresque actus et motus, circa quæ sunt speciales virtutes. Hinc Origenes super Lucam : Vis, inquit, nomen humilitatis audire, qualiter a philosophis nuncupetur? Adverte hanc esse quam illi μετριότητα, id est moderationem sive modestiam, vocant.

Præterea, humilitas prout theologi de ea loquuntur, et quæ hominem efficit Deo placentem, est virtus infusa : ideo quantum ad habitum seu essentiam suam, est effective a solo Deo per creationem. Sed potest se homo ad ejus infusionem disponere, in ea quoque jam infusa proficere per actus suos ac studia. Et quantum ad hoc, assignantur multæ causæ ac rationes humilitatis, seu potius humiliandi se ipsum; et quanto causæ illæ acutius profundiusque pensantur, tanto ad profundiorem ac pleniorem humilitatem ac humiliationem inducunt.

Prima ergo harum causarum est sincera consideratio infinitæ excellentiæ Dei in omni perfectione et eminentia : quam quanto quis clarius intuetur, tanto vehementius parvi pendit, contemnit ac dejicit, imo et nihili pendit se ipsum in omnibus, quantumcumque fuerit eruditus aut virtuosus. Si enim perpenderit infinitam sapientiam et supersplendidissimam Dei scientiam, clarissime mox advertit omnem sapientiam et scientiam suam non esse nisi insipientiam et ignorantiam comparatione sapientiæ et scientiæ Dei, quemadmodum Jeremias propheta fatetur : Stultus factus est omnis homo a scientia sua. Unde quum Salomon expressisset, Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus est, mox adjecit : Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum. Hinc quoque Abraham loquens cum Deo, pulverem cineremque vocavit se. Conformiter, si pensemus immensam sanctitatem, perfectionem, justitiam invariabilitatemque Dei, videmus quod quidquid virtutis, æquitatis, stabilitatis aut perfectionis in nobis fortassis est aut esse potest, magis repu-

Jer. x, 14.

Prov. xxx 1.

Ibid. 2.

Gen. xviii 27. tandum sit vitium, iniquitas, instabilitas et imperfectio, respectu sanctitatis, perfectionis, incommutabilitatis atque justitiæ Dei. Propter quod fassus est Isaias :2 Quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ; et Job :3 Numquid homo Dei comparatione justificabitur? Propterea dicit Bernardus : Nusquam melius deprehendit se modus imperfectionis humanæ, quam in lumine vultus Dei. Hinc electi quanto sublimius atque sincerius contemplantur increatam et incircumscriptibilem lucem, tanto profundius humiliant semetipsos : imo et in triumphanti Ecclesia quanto mentes angelicæ et cives superni Deum vicinius clariusque conspiciunt, tanto humiliores consistunt. Unde et anima Christi vere humilior est infima anima Beatorum, et summus Seraph exstat humilior infimo angelorum.

Secunda ratio humiliandi se valde, est consideratio meliorum et perfectiorum : quia non solum vilescit sibimet homo comparatione Creatoris altissimi, sed etiam angelorum et hominum perfectorum. Ideo unusquisque semper considerare se debet per respectum ad sanctiores, ut tanto amplius sibi vilescat, quanto se sanctiores fuerunt aut sunt, quorum respectu se intuetur. Sic electus Dei Bernardus comparatione S. Benedicti se profundissime humiliavit, quo tamen fortassis non erat inferior.

Tertia ratio est consideratio propriarum iniquitatum et quotidianarum culparum, evagationum quoque, negligentiarum et imperfectionum quæ indesinenter admiscentur etiam actibus nostris quos bonos esse confidimus, ita quod actus illi potius possent Deo displicere quam complacere, si rigorose nobiscum procederet.

Quarta est naturalis defectuositas nostra in corpore et in anima, fœtor et abundantia immunditiarum ac superfluitatum nostrarum, et quotidiana indigentia nostra qua pene rebus omnibus indigemus, cibo, potu, vestitu, domo, somno, lecto, igne, aqua, terra et aere.

Quinta est pronitas nostra ad omne peccatum. — Sexta, quod prorsus nil boni habemus a nobis, et quod non sumus sufficientes cogitare aliquid4 boni ex nobis, nec aliquid promereri valemus, nec ad momentum subsistere aut perseverare in bonis sine indesinenti manutenentia ac gratia Dei, ita quod merita nostra sunt Dei dona, et quod tanto plus tenemur Deo esse subjecti ac grati, quanto plura egerimus bona, et quo majora ab eo sumpserimus munera; quod item donis nobis a Deo concessis admiscemus tot mala.

Insuper, se ipsum ad opera vilia et abjecta, ad infima loca, ad assiduam sui ipsius aspernationem, ad subjectionem assuescere, multum confert ad humilitatis profectum; similiter considerare quod multi viri nobiles, magni, sancti et sapientissimi tam vehementissime humiliaverunt se ipsos. Et super omnia ad omnem sui ipsius plenariam humiliationem valet, diligenter attendere quod unigenitus Filius Dei in sæculo isto se ipsum in omnibus tam profundissime humiliavit verbis et factis. Rursus, ad idem valet consideratio qua consideramus quod ipsa humilitas est in se ipsa tam nobilissima virtus, et quod tam maxime necessaria nobis est, atque tam placita Deo, quod item tam efficax est ad promerendum exuberantissima gratiarum charismata in præsenti, et copiosissimam gloriam in futuro. De his omnibus, quia communia sunt, atque in aliis locis ac sermonibus diffusius scripsi de eis, nunc currenter pertranseo, arbitrans sufficere nunc ea sic tangere.

Postremo, ad humilitatis profectum valent remedia primo libro, articulo vicesimo nono, contra superbiam introducta. Quod enim expellit et sanat quodcumque vitium, inducit et roborat virtutem ei oppositam.

Footnotes

  1. 1 Petr. v, 6. ↩

  2. S. LXIV, 6. ↩

  3. Job iv, 17. ↩

  4. II Cor. iii, 5. ↩

Chapter 110 of 143