Articulus 20
De gradibus humilitatis, secundum sanctorum Patrum doctrinam.
GLORIAM præcedit humilitas.1 Gloriosus legifer monachorum, re et nomine Benedictus, in Regula sua assignat duodecim gradus humilitatis, quibus totidem contrarios superbiæ gradus assignat electus et præelectus Bernardus.
Itaque, secundum hos beatissimos Patres, primus gradus humilitatis est, corde et corpore semper humilitatem ostendere, defixo in terram adspectu. Cui gradui contrariatur curiositas, qua homo inordinate et vage circumspicit, et erecto collo incedit. Oculi namque stultorum in finibus terræ, ut Salomon protestatur;2 atque ut sanctus Job fassus est, vir vanus in superbiam erigitur, et quasi pullum onagri se liberum natum putat.3 Hinc de se ipso fatetur Hieronymus : Nihil ab infantia studui sic vitare sicut tumenti corde et erecto collo incedere. Verumtamen potest quis ex sinceritate transire corpore non depresso. — Secundus humilitatis gradus est, non nisi pauca et rationabilia verba loqui modeste, non clamorose, juxta illud Apostoli : Sermo vester semper in gratia sale sit conditus. Cui gradui opponitur secundus superbiæ gradus, videlicet levitas mentis, per quam homo in verbis superfluit, juxta illud : Stultus verba multiplicat. Quemadmodum autem, teste Hieronymo, canes qui plus latrant, sunt minus audaces, ita qui plus abundant in verbis, sunt minus sapientes. — Tertius gradus humilitatis est, non esse promptum ad risum. Propter quod in Ecclesiaste legitur : Sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti ; in Ecclesiastico quoque : Fatuus in risu exaltat vocem suam, vir autem sapiens vix tacite ridebit. Unde legitur de S. Bernardo, quod nunquam sic risit, quin majorem vim sibi fecerit ad risum quam ut reprimeret eum. Huic gradui opponitur inepta lætitia. Hinc in Ecclesiaste fertur : Cor sapientium ubi tristitia, et cor stultorum ubi lætitia. Jeremias quoque ait : Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga ? De talibus vane lætantibus loquitur Isaias : Lætantur in nihili, et loquuntur vanitatem. Quocontra apud Osee dicitur peccatori : Noli lætari, Israel, et noli exsultare, quia fornicatus es a Deo tuo.4 — Quartus gradus est taciturnitas usque ad interrogationem. Ideo Ecclesiasticus monet : Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. Huic opponitur jactantia, contra quam in Ecclesiastico edocetur : In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quærens. — Quintus gradus est, tenere quod communis regula continet. Cui opponitur singularitas, qua quis specialia aliqua agit, ut sanctior videatur. — Sextus est, credere et pronuntiare se omnibus viliorem, quum et sacratissimus Paulus locutus sit : Venit Jesus peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.5 Sic S. Franciscus, quum omnibus esset admirationi ob suam eximiam sanctitatem, interrogatus ab uno de primis Fratribus suis quid de se ipso sentiret, cum ingenti humilitate respondit : Hoc sentio de me, quod omnium peccatorum sim maximus. Huic gradui opponitur arrogantia, qua unus præfert se alteri. — Septimus, ad omnia se inutilem et indignum reputare et confiteri. Cui contrariatur præsumptio. — Octavus est, propriarum culparum professio. Cui opponitur earumdem defensio. Unde in Proverbiis asseritur : Qui abscondit scelera sua, non dirigetur ; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.6 Quidam autem iniquitatem suam negant aut celant, quoniam nolunt pravam delectationem suam dimittere. Unde in libro Job de impio atque hypocrita dicitur : Quum dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua.7 — Nonus gradus est, in duris ac asperis patientem exsistere. Cui contrariatur simulata confessio, qua quis non vult pœnam subire pro culpis suis, quas simulatorie confitetur. Qui autem peccata sua digne ponderat, ad omne quod sibi pro ipsis injungitur sive infligitur, est paratus. — Decimus est obedientia. Cui contrariatur rebellio. — Undecimus est, non delectari in faciendo propriam voluntatem. Cui opponitur mala libertas, quam Deus per Jeremiam improperat impio : sæculo (inquiens) confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti :8 Non serviam. Unde et Osee effatur : Confundetur Israel in voluntate sua. — Duodecimus est timor Dei. Cui opponitur consuetudo peccandi, quæ contemptum Dei includit. Propter quod in Proverbiis inducitur : Impius quum in profundum venerit peccatorum, contemnit ; et alibi : Qui timet Deum, faciet bona.910
Is. LIX, 4. Confidunt111213141516171819
Præterea, alii ponunt tres gradus humilitatis. Primus est, proprios defectus et excessus corde agnoscere et proprio ore fateri, nec reputare se plus esse quam est. — Secundus gradus est, quod homo libenter et æquanimiter sustinet quod ejus defectus ac vitia etiam ab aliis sibi objiciantur, nec indignatur dum increpatur, corripitur atque despicitur propter sua peccata, imo, quantum in se est, cupit ab omnibus increpari ac despici, quum dicat Gregorius: Sicut superbi honoribus, sic humiles plerumque sua despectione lætantur, quia judicium quod ipsi de se intra se habent, approbari ab aliis audiunt. Sunt autem nonnulli qui accusant se ipsos, sed dum corripiuntur ab aliis, indignantur. Tales palpant et fallunt se ipsos. — Tertius gradus est, ex eminentibus donis ac meritis magnisque laudibus atque honoribus nequaquam extolli, imo se magis humiliare, et omnium fonti bonorum omne bonum suum cum omni gratiarum actione, reverentia ac filiali timore adscribere, cum Psalmista dicendo:20 Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus;21 itemque: Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? — Isti tres gradus in Profectu religiosorum diffusius describuntur.22
Insuper, Climacus tangit tres gradus humilitatis. Primus est, cum labore et pœna quadam omnem humanam laudem, gloriam et famam odire ac fugere. — Secundus gradus, omnia opera bona ac merita propria pro nihilo reputare, imo et abominari propter mala eis adjuncta, et dolere quod quotidie peccata peccatis adjicimus. Tunc quidquid vere boni egerimus aut habemus, quasi Dei depositum arbitramur, et illo nos indignos fatemur, atque nisi custodierimus illud, gravius nos esse puniendos pensamus: per quod imprædabilis fit mens, dum ita se ipsam in pera propriæ parvitatis includit. — Porro tertium gradum subticet Climacus. Alicubi tamen tangit illum, videlicet insaniam simulare, ut homo ab omnibus vehementissime contemnatur.23 Sed viris sapientibus multis videtur hoc ipsum non expedire, quoniam debet se homo aliis exemplarem præbere, nec amore virtutis abusiva nec indecentia exercere aut fingere, nec aliis occasiones peccandi ingerere. Quid circa hoc sentire oporteat, nuper plenius scripsi in expositione Climaci.24
Postremo, circa sextum humilitatis gradum a B. Benedicto traditum, quæritur an perfecte humilis possit aut debeat se omnibus viliorem aut deteriorem credere ac pronuntiare. Videtur quod non, quia hoc veritati repugnat, quum revera sit virtuosior multis. Ad hoc Thomas in secunda secundæ, quæstione centesima sexagesima prima, respondet: In quolibet homine duo possunt considerari: unum quod est hominis, quod scilicet ad defectuositatem, vilitatem culpamque pertinet; aliud quod est Dei, quod ad virtutem ac gratiam spectat. Ideo unusquisque considerando se secundum id quod suum est, debet se subjicere unicuique alteri secundum id quod in illo est ex dono Dei. Sicque quilibet potest æstimare aliquid boni esse in alio quod ipse non habet, et aliquid mali esse in se quo alius caret; atque secundum hoc potest se reputare aliis viliorem. Hæc Thomas. — Postremo, in his unctio melius docet. Etenim quanto quis propria peccata diligentius particulariusque perpendit, tanto plus displicet sibi. Quumque in lumine vultus Dei suas ærumnas, defectuositates, offensiones clarissime ac distinctissime intuetur, in tantum detestatur ac vilipendit se ipsum, et ita circa aggravationem propriorum vitiorum occupatur atque intentus est, quod neminem putat tam vilem ac pravum et aspernabilem sicut se ipsum.
In iis gradibus humilitatis exerceamus nos fortiter, et ab infimo usque ad summum pertingere festinemus.25
Footnotes
-
Prov. xv, 33. ↩
-
Prov. xvii, 24. ↩
-
Job xi, 12. ↩
-
Osee IX, 1. ↩
-
I Tim. I, 15. ↩
-
Prov. XXVIII, 13. ↩
-
Job XX, 12 ↩
-
Jer. II, 20 ↩
-
Coloss. IV, 6. ↩
-
Eccle. X, 14. ↩
-
Job VII, 7. ↩
-
Eccli. XXI, 23. ↩
-
Eccl. VII, 5. ↩
-
Osee X, 6. ↩
-
Eccl. XXI, 22. ↩
-
Eccl. XXII, 9. ↩
-
Prov. XVIII, 3. ↩
-
Ibid. 12. ↩
-
Eccl. XXI, 1. ↩
-
Ps. cii, 2. ↩
-
s. cxv, 12. ↩
-
cal. parad. ad. xxv. ↩
-
id. grad. ↩
-
Cf. t XVIII, p. et s. ↩
-
I Joann. II, 27. ↩
Chapter 112 of 143