Skip to the text

Articulus 16

De timore Dei, et de divisione timoris, et qualiter quidam sit bonus, et quidam malus.

TIMOR non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem:1 quoniam timor pœnam habet; qui autem timet, non est perfectus in caritate. Divina Scriptura de multiplici timore loquitur, frequentius tamen de bono et virtuoso timore. Hinc sancti Patres docuerunt multiplicem esse timorem. Primus est timor naturalis, quo quisque naturaliter detestatur et fugit malum sibi nocivum: qui timor est de se indifferens et passio naturalis, nec bona nec mala moraliter.

Secundus est timor carnalis seu humanus, quo homo immoderate timet propriæ pelli, seu corporis læsiones aut mortis pericula. Contra quem ait Salvator: Nolite timere eos qui corpus occidunt.2 Unde ait et Isaias: Quis tu, ut timeas ab homine mortali?3 Idcirco ab hoc timore culpabili petiit præservari qui ait in Psalmo:4 A timore inimici eripe animam meam. Circa quod loquitur Augustinus: Non ut me non occidat inimicus, sed ut non timeam occidentem inimicum: quoniam homo debet esse paratus pati et mori pro Deo, pro fide, pro æquitatis ac veritatis defensione. Tertius est timor mundanus, quo homo inordinate atque superflue timet damna temporalium rerum, quum talia sint æquanimiter toleranda, sicut et cetera adversa, in quantum Deo moderante contingunt pro purgatione culparum et aliis rationabilibus causis. Hi duo timores perversi oruntur ex amore improbo sui, seu ex timore carnali aut cupiditate: quia hoc timet homo amittere quod cupit habere aut retinere. Ideo isti timores sunt peccata mortalia, quando inducunt ad aliquid quod est contra caritatem sive justitiam seu contra præceptum.

Quartus est timor servilis, quo quis timet Deum ac vitat peccatum intuitu ac pavore damnationis æternæ. Hic timor, in quantum est timor Dei, et retrahens a peccato et ad justitiam præparans, initiumque sapientiæ, bonus est, non tamen meritorius, quia non est ex caritate;5 sed in quantum servilis, dicitur malus: nam quantum in se est, inclinatur ad vitium et diligit illud, nec abstinet inde nisi ex tormenti horrore, quemadmodum mulier adultera amat vitiosum concubitum, quamvis timore sui mariti, ne puniatur ab eo, ab actu contineat adulterino. Idcirco de isto timore asseritur quod non sit in caritate. Unde et apud Joannem habetur, quod servus non manet in domo in æternum:6 quia videlicet servus servitute servilis timoris a regno excluditur.

Quintus est timor initialis, quo culpa vitatur et bona aguntur partim horrore gehennæ, partim amore justitiæ. Ideo timor iste est bonus ac meritorius, in quantum initialis et ex caritate procedens. Oritur autem ex caritate quantum ad secundum gradum ipsius, ad statum proficientium pertinente.

Sextus est timor filialis, castus et sanctus, perseverans in patria, ex perfecta caritate procedens, quo nunc peccata vitantur, ne Deus Pater offendatur, inhonoretur, aut deserat male agentem.7

Itaque, quum timor sit realiter interior fuga mali, et malum sit duplex, videlicet malum pœnæ et malum culpæ, malum quoque pœnæ duplex exsistat, utpote malum sensus et malum damni, quorum utrumque dividitur in malum temporale et malum æternum: hinc timor filialis est fuga mali culpæ seu peccati; timor vero servilis est fuga mali pœnæ æternæ, scilicet incendii infernalis; timor autem mundanus est fuga mali pœnæ temporalis seu damni terreni; sed timor humanus est fuga pœnæ sensus temporalis, utpote præsentis in corpore læsionis; timor demum initialis est fuga damni æterni.

Præterea Damascenus libro secundo dividit timorem qui est passio animæ, in sex species. Prima vocatur segnities, quæ est timor futuræ operationis; secunda, erubescentia, quæ est timor in exspectatione convitii; tertia, verecundia, quæ est timor de re turpi; quarta, stupor, qui est timor ex imaginatione magna; quinta, terror, qui est timor ex imaginatione inconsueta; sexta, angor, qui est timor ex casu seu infortunio.

Itaque qui Deum serviliter timet, ad initialem conetur timorem ascendere: quo adepto, ad filialem festinet timorem, quatenus piissimi atque dulcissimi Dei Patris vultum metuat inhonorare, vereatur offendere; nec quidquam ita abhorreat ut separari a Deo per culpam; incomparabiliter quoque plus expavescat Creatoris sui offensam quam propriam condemnationem, et malum culpæ ineffabiliter amplius exhorrescat quam malum pœnæ. Qui vero adhuc tam alienus a Deo est, tamque longissime a salute, ut nec serviliter Deum formidet, redeat ad cor, et infinitam suam cæcitatem, vitiositatem miseriamque discat advertere, incipiat deplorare; et si non Dei amore, nec filiali timore, neque æternæ beatitudinis appetitu, saltem horrore suæ condemnationis perpetuæ assuescat pravissimis suis consuetudinibus reluctari, concupiscentiis repugnare ac bonis insistere.

Præterea, damna temporalium rerum et corporis proprii læsiones ac mortem, potest homo ordinate timere, quemadmodum potest temporalia et sanitatem vitamque corporalem ordinate amare ac custodire, referendo ea ad spiritualia bona ac veram salutem. Sed non debet exteriora illa adversa ita vereri, ut ex tali timore relinquat justitiam et illicitum aliquid operetur : imo per patientiam debet ea æquanimiter ferre, quia non sine divinæ providentiæ dispositione ei contingunt, et quoniam saluberrimum multipliciterque fructuosum est ea patienter sufferre, prout infra in articulis de patientia hoc tangetur.8 Postremo, spiritualia animæ damna, mortem culpæ, calamitates damnationis æternæ, tam vehementissime debemus metuere, ut mundanum atque humanum omnem timorem prorsus abjiciamus, et cuncta adversa cum gaudio toleremus.

Footnotes

  1. 1 Joann. IV 18. ↩

  2. Matth. 28. ↩

  3. Is. LI, 12. ↩

  4. Ps. LXIII, ↩

  5. Tocli. 1, 16. ↩

  6. Joann. VIII, 5. ↩

  7. S. XVIII, 10. ↩

  8. art. xxiii et s. ↩

Chapter 108 of 143