Skip to the text

Articulus 31

De actibus et gradibus sobrietatis, et de dignitate ejusdem.

EX die quo posuisti cor tuum ad intelligendum, ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua.1234 Quemadmodum apud Danielem habetur, ipse sanctus Daniel et tres socii ejus a delicatissimis ac regiis cibis ac poculis abstinuerunt, potu aquæ leguminibusque contenti : per quod magnam consecuti sunt gratiam, et specialiter data est Danieli revelatio divinorum, præcognitio futurorum, interpretatio secretorum, sapientia copiosa et exauditio gratiosa. Hinc itaque, loquendo de sobrietate infusa prout communis est ad refrenationem concupiscentiæ et voluptatis ac superfluitatis ciborum ac potuum, unus actus ejus exstat jejunium. Ipsum quoque jejunium habet tres speciales effectus, ad quos ordinatur atque assumitur. Primus est, reprimere concupiscentias carnis. Secundus est, illuminatio mentis ad cognoscendum salubria et contemplandum divina. Tertius est, satisfactio pro peccatis : ideo per jejunium aliquid naturæ subtrahitur, ut pro suis vitiis affligatur. Sunt demum alii multi actus et effectus sobrietatis, quia per eam meretur homo exaudiri a Deo et in omni virtute augeri : imo, ut de pessimo genere dæmoniorum testatur Salvator, hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.5

Ex præhabitis innotescit quam sobrios oporteat esse Christianos. Idcirco væ eis qui ita se replent atque ingurgitant, quod etiam unus purus philosophus hoc horreret, et contra naturalem legem ac rationem se gravant, rationem offuscant, vitam abbreviant, et vitiis pariunt alimenta. Verumtamen immoderata necessariorum subtractio periculosa est et vitanda, quum dicat Hieronymus : Non differt an magno vel brevi te interimas tempore; et rursus : De rapina Deo sacrificat, qui nimia ciborum egestate aut somni penuria corpus suum immoderate extenuat.

Insuper, quæ observanda sint in cibo ac potu, et qualiter multipliciter contingat peccare in illis, constat ex dictis in primo libro de gula et ebrietate.6 Specialiter quoque requirit sobrietas, ut homo non excedat in qualitate victualium, quærendo nimis delicata ac pretiosa, nec in quantitate illorum, nec in modo, videlicet irreligiose et nimis avide ac indisciplinate et festinanter et cum sonitu oris edendo sive bibendo.

Præterea, tres assignantur gradus sobrietatis. Primus est, sic sumere cibum ac potum, ut non fiat aliquid in hoc contra præceptum Dei neque Ecclesiæ, ut scilicet vitentur crapula, ebrietas et fractio jejuniorum. Secundus gradus est, aliquid sibi subtrahere de qualitate et quantitate victualium, abstinendo a licitis delicatioribusque nonnullis, etiam quando non est jejunium Ecclesiæ, et grossioribus frugaliter contentari, nec quærere voluptatem in necessariis vitæ, sed necessitatem naturæ ad Dei obsequium. Tertius gradus est, sic esse circa spiritualia exercitia affectatum, ut ex gustu eorum et ex divinæ sapore dulcedinis fastidiat homo omne corporeum alimentum, nisi quantum exigunt natura lexque divina, sicque ad mensam quasi ad tormentum accedere. Ad primum horum graduum pertinet, non murmurare nec contristari quando non adest affluentia aut delicata præparatio alimentorum, sed iis quæ Deus concessit cum gratiarum actione esse contentum; ad secundum pertinet, paratum esse carere propter Deum delicatis et copiosis quæ apponuntur; ad tertium vero, concupiscentiam gulæ habere prorsus edomitam.

Denique, sicut gula luxuriam excitat, imo et fovet, sic sobrietas castitatem conservat. Est etiam sobrietati contrarium, instituta Ecclesiæ jejunia violare : a quibus tamen excusantur qui adhuc in incremento sunt corporali, et senes ac debiles, laboratores quoque ac peregrinantes qui laborem et peregrinationem differre aut minuere non possunt sine detrimento corporalis salutis et indigentiæ exterioris. Pauperes etiam a jejunii observatione non excusantur, si habeant quod ad refectionem unam competentem sufficiat.

Amplius, quam necessaria, exemplaris atque præclara virtus exsistat sobrietas, elucescit ex dictis in primo libro de vilitate, bestialitate enormitateque gulæ, et de pessimis ejus effectibus.7 Et quæ ibi sunt assignata pro remediis gulæ, valent ad sobrietatem : ex quorum consideratione accenditur homo ad moderantiam cibi ac potus.

Postremo, hanc virtutem Patres excellenter commendant. Ait enim Hieronymus: Mater sanitatis est abstinentia, mater ægritudinis immoderantia et voluptas. Chrysostomus quoque : Nihil, inquit, sic sanitatem, nihil sic sensuum parit acumen, nihil sic ægritudinem fugat, ut moderata refectio. Iterum dicit : Simplicior victus et mensa mediocris plurimum habet jucunditatis ; econtrario divitum mensæ exsecrabiles exstant et horridæ, atque membrorum contaminationibus plenæ.

De effectibus autem sobrietatis asserit Leo Papa : De abstinentia procedunt castæ cogitationes, rationabiles voluntates, salubria consilia ; per voluntarias afflictiones caro concupiscentiis moritur, mens virtutibus innovatur. Et Augustinus : Sobrietas temeritatem fugat, pericula cuncta devitat, domum familiamque recte gubernat, superbiam detestatur. Et rursus : Sobrietas est mentis ac sensus omniumque membrorum cautela, castitatis ac pudicitiæ munimentum, pudori proxima, amicitiæ ac pacis ministra, honestati semper conjuncta, vitiorumque omnium profuga. Ait quoque Bernardus : Bonum et salutare jejunium, quo redimuntur æterna supplicia, dum redimuntur hoc modo peccata ; nec solum est absolutio peccatorum, sed et exstirpatio vitiorum ; non solum obtinet veniam, sed meretur et gratiam ; non solum delet peccata commissa, sed et repellit futura.

Footnotes

  1. Ibid. 1, 8, 12, 17. ↩

  2. Dan. x, 12. ↩

  3. Rom. xii, 1. ↩

  4. II Petr. 1, 5, 6. ↩

  5. Marc. IX, 28. ↩

  6. art. XLVIII et s. ↩

  7. art. XLVIII et s. ↩

Chapter 123 of 143