Skip to the text

Articulus 12

De gradibus caritatis.

CARITAS vestra magis ac magis abundet, ut probetis potiora.1 Præceptum diligendi Deum a diversis diversimode adimpletur.2 Quod enim præcipimur toto corde, tota mente, tota anima totisque viribus Deum diligere, tripliciter potest intelligi, et tribus modis impleri. Primus ac infimus modus intelligendi præceptum hoc, est ut Deum sic diligamus totis corde, mente, anima ac viribus, ut nihil caritati contrarium appetamus, admittamus aut operemur, ea quoque quæ caritas exigit, operemur servando præcepta. Et hoc est necessarium ad salutem, atque in isto primus et infimus caritatis gradus consistit.3

Secundus modus intelligendi præfatum præceptum, est ut Deum totis corde, mente, anima et viribus sic amemus, ut non solum vitemus ea quæ caritati contrariantur, ut sunt peccata mortalia, sed ea quoque quæ ab ejus profectu ac frequentatione impediunt, quæ sunt possessio temporalium rerum, præsentia propinquorum, conjugium, ac libertas voluntatis non resignatæ; nec solum impleamus præcepta Dei atque Ecclesiæ, sed et operibus supererogationis et interioris profectus seu observantiæ regularis viriliter insistamus. In iis itaque secundus ac medius gradus caritatis constitutus est: qui ad religiosos potissime pertinet. Potest tamen etiam ad sæculares spectare, si tam custodite se habeant, ut circa terrenas opes et contoralem seu consanguineos non afficiantur nec occupentur inordinate, juxta quod ait Psalmista: Divitiæ si affluant, nolite cor apponere.4 Et Apostolus: Qui habent uxores, tanquam non habentes sint;5 et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur. Quod quamvis sit rarum ac arduum, non tamen est impossibile apud Omnipotentem, sed per specialem ejus gratiam a quibusdam impletur.

Tertius modus intelligendi præceptum illud, est sic totis corde, mente, anima viribusque Deum amare, ut per omnia tota hæc homo sine interruptione actualiter feratur in Deum et vivat secundum ipsum. Sicque præceptum istud non potest plene ac indesinenter seu continua ac nunquam interrupta actuatione impleri nisi in patria, prout in libro de Perfectione justitiæ asserit Augustinus. Nempe Sancti in patria stant indesinenter Deo intenti, actualiterque in æternum uniti secundum extremum et ultimum posse totius voluntatis et intellectus omnisque fortitudinis suæ, quia in eis omnis potentialitas est perfecte reducta ad actum, sicut in Sacramentali suo et in libro de Universo Guillelmus Parisiensis testatur. Verumtamen præceptum istud hoc tertio modo intellectum, potest in via hac semiplene et ad tempus impleri, præsertim a viris heroicis et perfectis. Unde Antisiodorensis in tertia parte Summæ suæ, contra præallegata Augustini verba sic objicit: Aliquis contemplativus potest ad tempus tota mente totoque corde et anima ferri, moveri, affici et delectari in Deo, et omnes motus suos referre in ipsum: ergo implet istud præceptum, præsertim quia affirmativum est, nec obligat ad semper. Deinde solvit, dicendo: Respondemus quod verum est hoc, sed non potest homo diu manere in tali elevatione ad Deum: quoniam corpus quod corrumpitur, aggravat animam. Itaque tertius gradus caritatis consistit in ista hujus præcepti impletione, ut scilicet tam frequenter ac fervide atque stabiliter uniamur Deo per caritatem, sicut jam tactum est et in præsenti exsilio fieri potest.6

Primus igitur gradus caritatis pertinet ad incipientes, secundus ad proficientes, tertius ad perfectos. Hinc Thomas in secunda secundæ, quæstione vicesima quarta, distinguens hos gradus, ait: Sicut in motu corporali primo receditur a termino a quo, secundo acceditur ad terminum ad quem, tertio in termino ipso quiescitur; ita distinctio graduum caritatis ac statuum incipientium, proficientium ac perfectorum, attenditur penes diversos actus ac studia ad quæ perducitur homo per caritatem et ejus augmentum. Primo namque incumbit homini ut recedat a vitiis, concupiscentiisque resistat: quod spectat ad primum gradum caritatis, ad quem status incipientium pertinet. Porro huic studio succedit secundum, ut homo principaliter occupetur circa spiritualem in omni virtute profectum: quod ad secundum caritatis gradum et proficientium statum pertinet. Ex caritate etenim elicitive procedit, quod homo conatur in ipsa caritate proficere; imperative vero procedit ex ea, quod in ceteris quoque proficere conatur virtutibus. Sicque secundus caritatis gradus est, spirituali profectui operam istam impendere. Tertio studendum est homini ut in ipso fine quiescat, seu Deo inhæreat ac fruatur prout in vita hac exstat possibile :7 quod ad tertium caritatis gradum perfectorumque statum certum est pertinere.

Denique, in Profectu religiosorum habetur : Primus gradus caritatis est, concessa ita diligere et eis sic uti, ut non præponantur divino amori : quemadmodum boni sæculares sic utuntur rebus mundi, quod tamen in earum usu vitant peccata mortalia. Secundus est, dum homo meliori affectu studet in se atque in aliis promovere ac implere omnia quæ sunt Dei, ultra quam obligatur. Tertius est, vehementi desiderio sic æstuare ad Deum, ut ejus diutius ferre absentiam nequeat, cupiatque dissolvi et esse cum Deo. Qui taliter amat, dicere potest : Amore langueo; et, Vulnerata sum caritate; itemque : Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est; et, Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei ?

Denique, præinducta graduum caritatis distinctio fundatur in verbis Augustini, super primam S. Joannis Canonicam protestantis : Caritas perfecta est, esse paratum mori pro Deo aut proximis. Sed numquid statim ut nascitur sive infunditur, ita perfecta est? Non utique, sed nascitur ut perficiatur. Nempe, quum fuerit nata, nutritur; quum fuerit nutrita, roboratur; quum fuerit roborata, perficitur; quum ad perfectionem venerit, dicit : Cupio dissolvi et esse cum Christo. Ad hanc caritatis perfectionem semper conemur, et quantumcumque profecerimus, semper plus proficere enitamur : quia in hoc tertio gradu caritatis est multiplex latitudo ac diversa mensura incessabilisque durante hac vita processus, quia non omnes perfecti et sancti æque fuerunt perfecti et sancti. Postremo, qui ad hunc tertium gradum caritatis pertingunt, dono sapientiæ eatenus decorantur, quod per apicem mentis stant quasi in contactu Solis justitiæ ac Sapientiæ sempiternæ, a qua et frequenter uberrime illustrantur, valide inflammantur, misericordissime rapiuntur, atque in divitias gloriæ Dei immerguntur et absorbentur.

Footnotes

  1. Philipp. I, 9, 10. ↩

  2. Luc. X, 27. ↩

  3. Joann. XVI, 12. ↩

  4. Ps. LXI, 11. ↩

  5. I Cor. VII, 29, 31. ↩

  6. B Sap. IX, 15. ↩

  7. art. 9. ↩

Chapter 104 of 143