Articulus 21
De humilitate hominis ad Deum, ad se ipsum, et ad proximos; de speciebus quoque humilitatis.
SUBJECTI estote omni humanæ creaturæ propter Deum. Humilitas hominis circa Deum consistit in actibus istis. Primo, ut homo recognoscat se a Deo esse, et recepisse quidquid boni est et habet aut agit, incessabiliter quoque indigere conservatione, ope ac gratia Dei, hincque omne bonum Deo adscribat. Secundo, ut recognoscat se in infinitum Deo esse inferiorem, atque ab eo infinite distantem in omni bonitate, virtute et perfectione, ideoque nihil condignum se posse operari aut pati pro Deo, sed omne bonum quod agit aut agere valet, infinite distare a cultu ac reverentia qua Deus in se ob suam majestatem immensam superdignissimus est. Quod qui rite intelligit, non superbit : imo, ut sic loquar, quasi infinite se dejicit atque humiliat, quantumcumque patiatur aut laboret pro Deo, certus quod Deus dignus sit servitute ac reverentia in infinitum majori quam ei queat impendi ab universa militanti simul ac triumphanti Ecclesia. Hoc est Deum laudare ac honorare secundum multitudinem magnitudinis suæ, totis videlicet viribus eum laudare ac venerari, et tamen fateri nil Deo condignum se agere, sed ipsum infinite laudabiliorem honorabilioremque esse quam a cunctis simul creatis et creabilibus posset laudari ac honorari.1
Tertio consistit humilitas hominis ad Deum in hoc, quod ipsum non solum corde et ore, sed conversatione quoque magnificet, et quidquid ex divina dispositione sibi contigerit in adversitatibus, tribulationibus et tormentis, humiliter, quasi de manu Dei, sine murmuratione ac mœrore suscipiat, certus quod Deo sit cura de nobis.2 — Præterea ad nos ipsos humiles esse debemus, proprias vilitates et vitia cordialiter recolendo, graviter ponderando, sinceriter confitendo;3 deinde in vestitu, gestibus ac moribus humilitatem tenendo, viliora quoque opera libenter exercendo.
— Insuper ad proximos humiles esse debemus, bene de eis (quantum fieri potest) sentiendo, neminem temere judicando, irridendo, aspernando, imo alios honore præveniendo, proximis obsequendo, imperfectiones et defectus eorum pro posse excusando, dissimulando ac tolerando, correptiones quoque et correctiones ab ipsis, præsertim a superioribus, grata ac hilari mente suscipiendo.4
Postremo, ex dictis in primo libro, articulo vicesimo sexto, de speciebus superbiæ, potest nunc elici diversitas specierum humilitatis : quia, ut ait Philosophus, quot modis dicitur unum oppositorum, tot et reliquum. Sed brevitati studens, istius declarationem non prosequor. Servemus itaque humilitatem in intellectu, in voluntate, in vi irascibili, in verbis, in apparatu et oculis, in vestitu, incessu ac moribus, in ciborum ac potuum exhibitione, in ædificiis, ornamentis, lectisterniis, equitaturis, familiis, ac ceteris universis, omnique actione, intentione ac motu.
Footnotes
Chapter 113 of 143