Skip to the text

Articulus 9

Quid sit caritas, et de excellentia ejus.

QUI diligunt te, Domine, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent. Inter omnes virtutes et habitus animæ, virtutes theologicæ exstant dignissimæ : inter quas caritas summa est. Ideo omnium virtutum vita, regina, mater, imperatrix, forma et finis est caritas. Quumque præcepta dentur de vitiis evitandis et virtutibus exercendis, constat quod exercitatio caritatis sit finis et consummatio ceterarum cunctarum virtutum, et actionum seu exercitiorum earum, imo et omnium præceptorum, ita quod omnium aliarum virtutum actus et opera ad hoc ordinare debemus, ut per ea in Dei actuali amore crescamus ac fortius accendamur, et in ipsa quoque habituali caritate roboremur ac stabiliamur. Hinc ad Timotheum ait Apostolus : Finis præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Finis quippe præcepti, id est finalis perfectio et consummatio ultimata legis divinæ et omnium præceptorum utriusque Testamenti, est caritas, hoc est actualis dilectio Dei, procedens de corde puro, et appetitu intellectivo seu voluntate a passionibus vitiisque purgata, et conscientia bona, id est cognitione intellectus sincera, et fide non ficta, quia ex actu veræ fidei procedit dilectio. Hinc in Evangelio Christus testatur, quod primum maximumque mandatum est, Deum toto corde diligere. Unde et princeps Apostolorum hortatur : Ante omnia caritatem continuam in vobismetipsis habentes. Et Paulus :1 Plenitudo (inquit) legis est dilectio.

Denique caritas sic solet definiri : Caritas est dilectio qua diligitur Deus propter se, et proximus propter Deum. Verumtamen per caritatem non solum Deum et proximos diligimus, sed item nos ipsos, imo et omnes tam Beatos quam beatitudinis susceptivos, videlicet angelos sanctos et universos cives cœlestes, cunctos quoque viatores, et eos qui in purgatorio detinentur. Potest ergo caritas sic definiri : Caritas est virtus infusa ac summa, voluntatem directe perficiens, per quam Deus propter suam propriam bonitatem diligitur super omnia, et cetera diligenda spiritualiter diliguntur.

Circa hoc quæri potest quid sit vere diligere Deum. Et respondendum, quod quum (teste Philosopho) diligere sit alicui bonum velle, et ipse Deus sit in se ipso naturaliter, incomparabiliter infiniteque bonus ; ideo primus et potissimus actus caritatis divinæ est, ex intimo corde velle et favere omnem infinitam bonitatem, beatitudinem et perfectionem ipsius, et gratulari ei complacentiamque habere de omni infinita excellentia, majestate ac gloria ejus. Deinde, quoniam caritas est virtus unitiva, idcirco Deum diligere et secundarius actus caritatis est, desiderare ejus præsentiam gloriosam, clarum intuitum, dulcem fruitionem, ejus quoque gratiosam præsentiam, quæ nunc haberi potest, et intra affectuose amplecti. Insuper, quoniam Deo debetur omnis honor et gloria, ideo tertius actus divinæ caritatis est, Deum totis viribus honorare et glorificare, atque optare et conari ad hoc ut ipse ab omnibus honoretur et glorificetur. Propter quod asserit Augustinus, quod ille est major in caritate, qui plures ad Dei amorem ac cultum inducit. Iterum, quoniam amicorum est eadem velle ac nolle, ideo quartus caritatis Dei effectus est, universa quæ Deo sunt placita, præsertim quæ jubet, velle et adimplere, et quæ prohibet, nolle ac devitare. Ex quibus elici potest quis vere diligat Deum, et quæ sint veræ caritatis certiora indicia aut probabilia signa.

Postremo, quanta sit excellentia caritatis, clarius ac subtilius edoceri non valet quam ex verbis sanctissimi Pauli, qui ad Corinthios loquitur : Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans aut cymbalum tinniens.23 Deinde illo in loco fatetur, quod quantumcumque multa et magna Spiritus Sancti charismata quis habeat, et quantumlibet multa et magna ac mira operetur aut etiam patiatur, nil penitus prosit ei, nisi habuerit caritatem, in tantum quod etsi omnia bona sua pauperibus dederit, atque pro fidei defensione se comburi permittat, tanta quoque fidei certitudine polleat, ut orando aut imperando transferat montes de locis suis, attamen totum hoc ei nil prosit ad salutem nec meritorium ei consistat, nisi habeat caritatem : imo, si eam non habens moreretur, cum omnibus illis prætactis charismatibus atque operibus descenderet in infernum. Propterea Alexander de Hales et Antisiodorensis in Summis suis conscribunt, quod si quis ex fide informi et timore servili sustineret mortis supplicium propter fidem, nihilo minus damnaretur. Hinc caritas dicitur spiritualis vita animæ, et forma atque vivificatrix virtutum, sine qua homo spiritualiter mortuus est et vile coram Deo cadaver, nec aliqua virtus formata censetur.

Ex quibus perpendi potest quam summe sollicitus ac studiosus esse debeat quilibet Christianus ut sit semper in caritate, ne et cetera opera ex genere bona quæ facit, sint ei infructuosa; et item, quoniam præmium essentiale in cœlo correspondet caritatis perfectioni, ita quod unusquisque tanto plus apud Altissimum promeretur, et tanto major erit in felicitate et gloria, quanto plus fervet perfectiorque consistit in Dei amore. Propter quod disseruit Augustinus : Non numerositas operum, non diuturnitas temporum, sed major caritas meritum auget ac præmium.

Footnotes

  1. Rom. xiii, 10. ↩

  2. Ibid. 2, ↩

  3. 1 Cor. xiii ↩

Chapter 101 of 143