Skip to the text

Articulus 24

De multiplici causa ac rationibus patientiæ.

PER patientiam curramus ad propositum nobis certamen, adspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta.1 In hac auctoritate tanguntur patientiæ aliquæ rationes. Porro, ut tactum est, objectum tristitiæ est malum pœnale.2 Malum autem pœnale seu adversitas, in quantum hujusmodi, non habet in se rationem amabilitatis aut delectabilitatis, sed in quantum est bonum quoddam et utile delectationisque causa : quemadmodum etiam potio amara, sectio, adustio et consimilia, non amantur nec appetuntur neque delectant infirmum in quantum sunt dura et afflictiva, sed in quantum sunt infirmitatum remedia.

Sic ergo adversa, sive intus orta, sive foris inficta, sunt æquanimiter sustinenda, aut etiam appetenda atque cum gaudio perferenda, multiplici consideratione et causa. Primo, in quantum ex divinæ providentiæ dispositione ac ordine nobis eveniunt. Debemus etenim Deum tanquam optimum, fidelissimum ac sapientissimum patrem diligere, atque in manu ipsius nos ponere, et ei nos cum omni fiducia commendare, ideoque jugiter contentari de dispositione ipsius circa nos, et secundum ipsius voluntatem, doctrinam ac jussionem in omnibus nos habere ac gubernare. Istud nos docuit Christus in Evangelio copiose, inter cetera dicens : Scit enim Pater vester cœlestis quid opus sit vobis.3 Hinc in adversis impatientiam habere, est contra Dei providentiam murmurare.

Secundo, in quantum adversa sunt curativa culparum præteritarum, et præservativa a futuris. Sunt enim medicinalia quædam a cœlesti Medico applicata. Hinc pœnæ præsentis vitæ medicinales dicuntur. Sunt enim correctiones summi Magistri. Propter quod ad Hebræos scriptum est : In disciplina perseverate.4

Tertio, in quantum ad gratiam ac virtutes disponunt aut eas perficiunt. Mente enim per adversa purgata atque a vitiis multis retracta, invenit eam Deus gratiæ ac virtutis capacem, a quibus sola peccata impediunt. Deus quoque specialiter pronus est afflictis, desolatis, abjectis miserabilibusque personis misereri, succurrere, elargiri, quoniam infirma et abjecta mundi elegit Deus, hosque assumit quos mundus contemnit.5 Unde in Psalmo testatur : Cum ipso sum in tribulatione.6

Quarto, in quantum per ea a futuris suppliciis diuturnis gravissimisque eruimur, ac per hoc ad æternam beatitudinem celerius pervenimus. Deus namque peccata inulta abire non patitur, prout apud Job habetur.7 Ideo pœnæ præsentis vitæ, quæ respectu futurorum suppliciorum breves ac minimæ exstant, cum gratiarum actione et jucunditate sunt sustinendæ.

Quinto, in quantum sunt signa paternæ dilectionis Dei ad nos, ac probabilia æternæ prædestinationis indicia, quum Dominus protestetur : Ego quos amo, arguo et castigo.8 De reprobis vero : Dimisi (inquit) eos secundum desideria cordis eorum.9 Hinc in Proverbiis admonetur :10 Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, neque deficias quum ab eo corriperis: quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Unde et Paulus fatetur: Si extra disciplinam estis, ergo adulteri, et non filii estis.11 Porro de reprobis per Ezechielem Dominus loquitur:12 Zelus meus auferetur a te, non irascar tibi amplius; et per Osee: Non visitabo super filias vestras quum fuerint fornicatæ, nec super sponsas vestras quum adulteraverint.13 Hæc est metuendissima atque gravissima ultio justi Dei, dum permittit hominem, quasi non pertinentem ad curam suam, impune peccare atque ad libitum prosperari. Ideo sanctus Jeremias oravit: Corripe me, Domine. Qui igitur in adversis tristatur, indignatur aut murmurat, inter electos ac filios Dei abnuit computari.14

Sexto, in quantum per eas conformamur Christo regi ac Domino nostro, pro nobis acerbissime passo, de quo princeps ait Apostolorum: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus.15

Septimo, quia per ea illuminatur et instruitur homo, sicut per Isaiam loquitur Deus: Tantummodo vexatio dabit intellectum.16 Et rursus Isaias ait ad Dominum: In tribulatione murmuris doctrina tua eis.17 Sicque adversa humiliant hominem, et faciunt eum redire ad cor ac suam perpendere pravitatem, quemadmodum filius prodigus quum siliquis vesceretur porcorum non ad satietatem, in se reversus:18 Surgam (inquit) et ibo ad patrem meum. Hinc in Jeremia Dominus protestatur: Castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius.19 Rursus quoque in Jeremia vir correctus a Domino profitetur: Castigasti me, Domine, et eruditus sum quasi juvenculus indomitus.20

Octavo, in quantum per adversitatum sufferentiam perficitur homo in omni virtute, et maximam gloriam promeretur. Propter quod Jacobus ait apostolus: Omne gaudium existimate, fratres mei, quum in tentationes varias incideritis.21

Nono, quoniam non est alia via perveniendi ad regnum cœleste, nisi sustinendo adversa, Paulo testante:22 Quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum; et denuo: Si compatimur, et conglorificabimur; si sustinemus, et conregnabimus.2324 Hinc Judith ait:25 Omnes qui Deo placuerunt, per multas tribulationes transierunt fideles.

Si ergo hæc omnia diligenter pensemus, et propria intueamur peccata, quantamque felicitatem et gloriam electi Dei per patientiam sint adepti, et quanta pro nobis sustinuerit Christus; erimus in omni adversitate tranquilli, jucundi et Deo grati, atque in ipsa sancta patientia proficiemus quotidie, imo et multo plus metuemus si desint quam si adsint adversa, pensantes quod ait Gregorius: Quamvis judicia Dei occulta sint, dum electis et bonis contingunt adversa, et reprobis ac impiis prospera, tunc tamen sunt secretiora, quando electi nunc prospera sortiuntur, et reprobi aspera patiuntur.

Footnotes

  1. Hebr. xii, 2. ↩

  2. t. præced. ↩

  3. Matth. vi, 8. ↩

  4. Hebr. xii, 7. ↩

  5. I Cor. i, 27, 28. ↩

  6. Ps. xc, 15. ↩

  7. Job xxiv, 12. ↩

  8. Apoc. iii, 19. ↩

  9. Ps. lxxx, 13. ↩

  10. Prov. iii, 11, 12. ↩

  11. Hebr. xii, 8. ↩

  12. Ezech. xvi, 42. ↩

  13. Osee iv, 14. ↩

  14. Jer. x, 24. ↩

  15. I Petr. ii, 21. ↩

  16. Is. xxviii, 19. ↩

  17. Is. xxvi, 16. ↩

  18. Luc. xv, 16-18. ↩

  19. Jer. xxx, 11. ↩

  20. Jer. xxxi, 18. ↩

  21. Jacob. 1, 2. ↩

  22. Act. xiv, 21. ↩

  23. Rom. viii, 17; ↩

  24. II Tim. ii, 12. ↩

  25. Judith viii, 23. ↩

Chapter 116 of 143