Skip to the text

Articulus 10

De rebus diligendis ex caritate, et de ordine caritatis, ac dilectione fraterna.

HOC mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.1 Caritas in quadam communione supernaturalis felicitatis fundatur. Ideo quidquid beatum est aut beatitudinis capax, ex caritate est diligendum. Nam et caritas est spiritualis dilectio qua quis sibi aut alteri vult veram salutem. Quumque solus Deus sit essentialiter felix et ipsa beatitudo immensa, ipse solus primo ac maxime est amandus. Cetera autem quæ beatitudinis ejus sunt susceptiva, sunt ex caritate amanda, in quantum spectant ad eum per intellectualis naturæ participationem, et veræ felicitatis capacitatem aut communionem vel inexsistentiam.

Hinc Augustinus primo libro de Christiana doctrina dicit quod quatuor sint ex caritate amanda. Unum, quod supra nos est, quod est Deus Trinitas. Aliud, quod juxta nos est, quod est proximus, imo et omnis creatura intellectualis. Quamvis etenim angeli sancti sint supra nos dignitate naturæ, loco et gloria atque multiplici perfectione, tamen juxta nos sunt per convenientiam in genere et finis identitate. Ad eamdem namque supernaturalem salutem homines et angeli sunt creati. Juxta quem modum loquendi asserit Augustinus, quod nihil sit supra hominem nisi Deus. Nam etsi angelus sit supra hominem dignitate formæ, non tamen dignitate finis. Tertium ex caritate amandum, est ipsemet homo amans. Quartum est proprium corpus: quod quamvis sit hominis pars, ponit tamen in numerum in catalogo diligendorum, quoniam aliter est amandum quam ipse homo. Homo quippe est diligendus, quia directe est beatitudinis capax aut particeps; corpus vero, quia per redundantiam quamdam ab anima, susceptivum est glorificationis.

Denique, inter diligenda est ordo servandus, ita quod homo tenetur primo et super omnia incomparabiliter diligere Deum: incomparabiliter, inquam, loquendo appretiative, non intensive. Tenemur enim Deum cum tanta suæ bonitatis appretiatione amare, quod pro nulla re creata, imo nec pro toto universo, nec pro innumerabilibus mundis, si essent, vellemus eum offendere, postponere sive relinquere: quoniam ipse vere in se ipso bonus, perfectus, felix et amabilis est infinite. Deinde post Deum debet homo potissime se ipsum diligere. Propter quod ait Salvator: Quid proficit homo, si lucretur universum mundum, se ipsum autem perdat, et detrimentum sui faciat?2 Tertio, proximum. Quarto, proprium corpus. Magis quippe desiderare, velle et appretiare, imo et in certo casu conservare ac tueri spiritualem vitam salutemque proximi debemus, quam corporis proprii vitam naturalem ac corporalem. Insuper, in dilectione proximorum ordo servandus est: quia, ut ait Ambrosius, post Deum et se ipsum debet homo præsertim amare suos parentes, deinde propriam prolem, deinceps domesticos, consequenter extraneos, qui si fuerint boni, malis filiis et domesticis sunt præponendi; ultimo, inimicos.

Itaque omnis Christifidelis tenetur diligere omnem hominem, fidelem et infidelem, bonum et malum, amicum et inimicum, in quantum ad Dei imaginem et similitudinem est creatus, et rursus in quantum capax est felicitatis, et quoniam Christi sanguine est redemptus. Hinc pro omnibus, saltem in generali, orandum est, atque in certo casu, præsertim in necessitatis articulo, impendenda sunt etiam inimicis beneficia caritatis, tam spiritualia quam corporalia, signa quoque amicitiæ aut familiaritatis. Et quantum ad hoc, dilectio inimicorum et beneficentia, sed et caritatis ostensio circa eos, sunt in præcepto et de necessitate salutis. Verum extra hujuscemodi casum, in speciali impendere eis caritatis affectum, effectum ac signum, dicitur esse supererogationis atque consilii; et quanto plus agit quis hoc propter Deum, tanto in caritate perfectior ac melior esse censetur.

Innotescit ergo ex iis, quod quantumcumque quis forefaciat alteri pertinentibusque ad eum, tamen præcepto divino tenetur illum spiritualiter diligere, ipsius conversionem et salutem optando. Sicque obligatur injuriam quantum ad culpam dimittere; satisfactionem vero seu debitam ultionem potest sine peccato, imo et virtuose exigere et inferre ex caritate ac zelo justitiæ, non propria ac privata auctoritate violentaque manu, sed secundum processum ac ordinem juris. Laudabilius tamen asseritur etiam satisfactionem ac ultionem hujusmodi propter Deum dimittere, præsertim si alter ex infirmitate aut ignorantia forefecit, ac pœnitet veniamque precatur. Porro, si ex remissione hujusmodi pœnæ derogetur communi reipublicæ bono, et justitia patiatur jacturam, aut injuriator fiat ad injuriandum procacior, melius est præfato modo optare, exigere et inferre debitam pœnam, quatenus qui peccavit, in præsenti sic castigetur, ne pereat in æternum.

Postremo constat ex præinductis, quam periculosa, vitiosa ac deploranda sit consuetudo, imo abusio atque temeritas, quæ in aliquibus territoriis viget, ut aliquo læso aut interfecto, consanguinei ejus se congregent, et propria auctoritate pergant ad ulciscendum illatam injuriam ex ira ac odio: quod totum est mortale; et sibi invicem communicant in peccatis, ac pessima voluntate peccant sæpissime. Interdum quoque occidunt innocentes, quibus injuria illa multum displicuit: imo nonnunquam et ipsi qui ad alios occidendos aut vulnerandos proficiscuntur, subito in suis sceleribus perimuntur. Ideo dominus terræ deberet hujusmodi consuetudinem prorsus eradicare a territorio suo. Alioqui timendum quod prætacta subditorum facinora in ipsum redundent: siquidem impietati cui non resistitur, consentitur. Quod si ex cupiditate commodi temporalis negligeret tantam exstirpare abusionem, enormiter nimis inexcusabiliterque peccaret, et aliorum crimina redundarent in ipsum.

Footnotes

  1. Joann. IV, I. ↩

  2. Luc. IX, 25. ↩

Chapter 102 of 143