Caput XXX. Unde maxime soleat laus surgere, et quod vera laus sit de recta voluntate.
Sed scimus quia virtutum opera quae caeteras virtutes nutriunt, pene semper humilitatem exstinguunt. Solent enim quae per Gad et Aser fiunt hominibus miranda, abstinentiae videlicet et patientiae opera, operantem non timidum, sed tumidum reddere; non tam humilem, quam contumacem efficere. Quid igitur amplius mirandum? quid magis omnium laude praedicandum, quam cum unde in aliis saepe exstinguitur, divini timoris reverentia non minuitur, sed augetur? Quia ergo solemus singulari laude efferre, quem videmus etiam post virtutum opera non solum de Dei, sed de hominum parva offensa non parum trepidare, recte Ruben mandragoras post natos Gad et Aser invenisse dicitur; quia quemlibet ex operibus praeclaris ad tumorem non ad timorem profecisse miramur.
Notandum sane quod hae, de quibus locuti sumus mandragorae, nec post natos tot Liae, nec post geminos liberos Balae, sed post nativitatem filiorum Zelphae statim leguntur inventae. Ad filios namque Liae voluntates, ad filios Balae cogitationes, ad filios Zelphae pertinent actiones. Voluntates itaque seu cogitationes, quamvis rectas, quantumlibet utiles, quomodo miramur, vel quando laudabimus quas minime videmus? Et quamvis vera laus sit de recta voluntate, eam tamen non laudamus nisi appareat in opere. Per opus enim bonum bona voluntas innotescit, ut jure bonae opinionis laudem, quasi quasdam late fragrantes mandragoras invenire possit. Quasi ergo post partum Zelphae, proles Liae mandragoras invenire creditur, quando voluntas bona, per bonum opus manifesta, miris laudum praeconiis undique honoratur.
Chapter 30 of 87