Caput XXIX. Quomodo ex abstinentia, humana laus surgit, et quam caute ejus appetitus temperandus sit.
Sed quantus qualisque bonae opinionis odor de seipso circumquaque spargitur, qui nulla modestia, nulla inopia a studio obedientiae praepeditur? Hae sunt mandragorae quas Ruben invenit, quas ab ipso mater ejus Lia accepit. Quid enim per mandragoras quae odorem suum solent late spargere, nisi bonae opinionis famam debemus accipere? Quas quidem tunc Lia accipit, quando oblata laus affectum tangit, quando in laudis suae praeconiis animus afficitur, et in aura popularis favoris perversae delectatur. Harum partem Rachel petit, Lia concedit, ut virum accipiat, quae prolis desideria flagrat. Mentem etenim quae, suadente ratione, appetitum vanae laudis non temperat, profecto Spiritus sanctus ad virtutis prolem minime fecundat. Unus itaque Spiritus est qui utramque sororem prolis fecunditate ditat, quia idem Spiritus et rationem ad veritatis cognitionem illuminat, et affectionem ad virtutis amorem inflammat. Suadet ergo affectioni ratio humani favoris appetitum sub uno moderamine temperare, si ad multiplicandam virtutum prolem cupit de divini Spiritus copula gaudere. Mandragorarum itaque possessio sub Rachel potestate redigitur, quando laudis appetitus sub rationis dominio moderatur.
Notandum sanc quam temperate Rachel non mandragoras, sed mandragorarum partem petat: nam nec hoc rationem latet valde esse difficile ut animus quamvis renitens ex oblata laude non hilareseat. Debet itaque amor humanae laudis prius temperari; postmodum, si posset fieri, debet etiam penitus abscindi. Unde est quod Rachel partem mandragorarum petiisse legitur; Lia vero postmodum ad Jacob loquens, non de sola parte gloriatur. Ad me, inquit, intrabis: mercede enim conduxi te pro mandragoris filii mei (Gen. XXX). Pro mandragoris, inquit, non pro parte mandragorarum filii mei. Absente adhuc viro, vix Lia partem concedit, sed in ejus adventu ejus desiderio uberius accensa, nihil sibi ex eis ulterius reservari voluit. Sic nimirum mens hominis dum spirituali dulcedine tangitur, quidquid prius de humana laude concupierat libenter obliviscitur. In hunc modum mandragorae utiliter de possessione Liae, rediguntur sub Rachel potestate. Novit enim Rachel quam Lia mandragoris melius uti: nam quidquid affectio cordis usurpat ad laudem sui, rectius sane ratio retorquet ad gloriam Dei. Sed quid hoc dicimus esse quod prae caeteris filiis Liae, Ruben bonae opinionis mandragoras potuit invenire.
Chapter 29 of 87