Caput XXVII. Quod sensualitatis appetitus non temperatur, si imaginationis evagatio non restringitur.
Sed quando, quaeso, Lia ancillam suam viro suo traderet, vel tales filios adoptaret, nisi sororis suae exemplo provocata fuisset? Prius enim semper est ut ancilla Rachel redigatur sub viri potestate quam ancilla Liae. Si enim imaginationis evagatio quae fit per inutiles cogitationes prius non reprimitur, absque dubio sensualitatis appetitus immoderatus minime temperatur. Qui igitur vult corporalium voluptatum desideria temperare, prius assuescat carnales delicias nunquam, vel saltem raro cogitare. Profecto namque quanto talia rarius cogitaveris, tanto rarius, tanto tepidius nimirum ea desiderabis. Haec, nisi fallor, est causa cur sub virili dominio prior incurvetur Bala quam Zelpha. Patet nihilominus quod de Gad et Aser abstinentia, videlicet et patientia, nunquam adoptivos filios faceret, nisi sororis suae Rachel adoptivam sobolem assidue cerneret. Quis enim unquam affectioni cordis posset persuadere mundi hujus prospera contemnere, et ejus adversa formidare, nisi suggerentibus Dan et Nephtalim futurae vitae tormenta, vel praemia aeterna, non solum frequenter, imo pene indesinenter cogeretur aspicere? Nunc autem per assiduam considerationem futurorum malorum facile ei persuadetur contemptus praesentium bonorum. Et iterum per jugem contemplationem aeternae felicitatis inflammatur ad voluntariam tolerantiam pressurae temporalis. Hoc est, ut arbitror, cur Dan et Nephtalim prius nascantur, et cur Gad et Aser posterius generentur.
Chapter 27 of 87