Caput XXVIII. Quomodo per abstinentiam et patientiam animus roboratur ad omnem obedientiam.
Natis itaque Gad et Aser, jam tempus instat quo Ruben mandragoras inveniat, si tamen eum foras exire non pigeat. Sed cur eum velle exire dubitemus, quem jam ad exeundum, vel introeundum idoneum esse cognoscimus? Credendum est enim eum post tot natos matris suae, post tot liberos Balae vel Zelphae, jam adultum, et posse et velle ad patris sui imperium exire et intrare. Sed, si per Ruben, ut superius dictum est, timorem Dei accipimus, quid per ejus introitum vel exitum accipere debemus? Quid est eum vel intus esse, vel foras exire? Ruben intus est, quando in secreto cordis in conspectu Dei de nostra conscientia trepidamus. Ruben tunc foras exit, quando propter Deum hominibus etiam nos ad omnem obedientiam inclinamus. Timere itaque Deum propter seipsum, homines autem propter Deum est Ruben nunc intus morari, nunc foris inveniri. Exit ergo Ruben tempore messis triticeae, quando ex imperio obedientiae exercet se in operibus justitiae. Sed, quando putas Ruben ad perfectam obedientiam convalescere, nisi eum Gad et Aser (id est amor abstinentiae et patientiae) ad contemptum voluptatis, vel ad tolerantiam tribulationis animasset? Duo enim sunt quae solent imperfectionem obedientiae praepedire, id est ne cogamur vel amata deserere, vel aspera tolerare. Sed, si semel animus amore abstinentiae vel patientiae perfecte incaluerit, protinus Ruben ad omnem obedientiam absque ulla contradictione se subdit. Qui enim tam adversa perpeti quam in prosperis non delectari apud semetipsum statuit, quae difficultas ejus obedientiam ulterius minuere poterit? Si enim dura et aspera quaeque pro Dei amore etiam per memetipsum appeto, cur non magis haec ex adjuncta obedientia ad majoris meriti gloriam tolero? Recte ergo post natum Gad et Aser Ruben exire dicitur, quia timor Domini ex voluntaria abstinentia et patientia ad omnem obedientiam roboratur.
Chapter 28 of 87