Caput primum.
Quid est tibi, mare, quod fugisti; et tu Jordanis, quia conversus es retrorsum? (Psal. CXIII.) Exclamatio est vox ista Prophetae, cum admiratione; admiratio cum exsultatione. Videbat enim divinum quoddam miraculum; nec unum tantum, sed geminum, utrumque magnum, utrumque mirum, utrumque valde stupendum. Videbat mare ante conspectum Israel fugere; videbat Jordanem cursus sui impetum in fontem reflectere; videbat utrumque Hebraeo populo cedere et proficiscentibus liberum iter relinquere. Quid horum non novum, quid horum non mirum? Utrumque ita contemplabatur, et ad utrumque mirabatur, et de utroque gratulabatur. Exclamat ergo in voce exsultationis et confessionis: Quid est tibi, mare, quod fugisti: et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum? Primum miraculum fit in exitu Israel de Aegypto, secundum autem fit in exitu Israel de deserto. Quis mihi tandem aliquando det perfecte deserere regionem dissimilitudinis: quis mihi dare possit introire in terram promissionis, ut aeque videre possim fugam maris, et conversionem Jordanis? Pulchrum spectaculum, satisque jucundum videre aquam maris fugientem, videre aquam Jordanis revertentem, amaram recedere, dulcem refluere, amaritudinem deficere, dulcedinem redundare. Quisquis haec vides, miror si non et ipse exclames: Quid est tibi, mare, quod fugisti; et tu Jordanis, quia conversus es retrorsum? Nunquam solent fieri hujusmodi miracula, nisi ante veros Judaeos, nisi ante bonos Hebraeos.
Chapter 1 of 52